Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCRETIO

DISCRETIO,² Dijudicatio, judicium, aetas matura, nostris Discrétion. Acta MSS. Inquisit. Carcasson. ann. 1308. fol. 62. v°: Credo firmiter sanctam fidem catholicam,... et hoc semper credidi postquam habui Discretionem. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 229: Icelle Ysabeau demourant à Montpellier... comme altérée et hors de son bon sens et Discrétion naturelle, etc. Anni Discretionis, AEtas pubes, hominis qui suae tutelae est, passim in chartis Germanicis. Vide Haltaus, Glossar. col. 991. voce Jahr. Discretio, Prudentia, sapientia in Reinard. Vulp. lib. 4. vers. 309: Non simul ingluvies Discretioque esse sinuntur.