Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCRETIO

DISCRETIO,³ Arbitrium. Discretio justiciariorum, Quod judices arbitratu suo praeter juratorum veredictum statuunt. Abbreviat. Placit. ann. 29. Edward. I. Linc. rot. 15. pag. 243: Jurati allocant dampna 200. librarum; et quia videtur justiciariis quod 100. libra sufficiant... consideratum est quod praedictus prior recuperet dampna sua, quae taxantur per Discretionem justiciariorum ad 100. libras. Placit. ann. 20. ejusd. Edw. I. Linc. rot. 4. pag. 286: Quadraginta librae datae per Discretionem justiciariorum, qui per juratores non est culpabilis.

Dare se a Discretione, Victori se permittere, nulla proposita aut accepta conditione, Gall. Se rendre à Discrétion. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII. PP.: Dictum pontem cepit, et illi qui erant illic dederunt se et dictum pontem, ac modo quo inter milites dicitur a Discretione, quae Discretio talis fuit, quod omnes, qui de dicto ponte erant, fuerunt interfecti.

Ad Discretionem Vivere dicuntur milites in Chronico Astensi apud Murator. tom. 11. col. 279. Qui sine ulla symbola pro libidine vivunt apud hospites suos, quod etiam Galli dicimus, Vivre à Discrétion.