Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCURRO

DISCURRO, (DISCURRERE) dicuntur Missi, qui mittuntur in provincias, qui inde Missi discurrentes passim appellantur. Epist. Ludovici Pii Imp. ad Sicharium Archiepisc. Burdegal.: Quoniam tamdiu illum in tua vel comprovincialium tuorum dioecesi immorari et Discurrere una cum Misso tuo jussimus, etc. Ita Rectores Discurrere dicuntur in lege 5. Cod. Th. de Offic. Rector. provinc. (1, 7.) cum intra provinciae suae fines per villas ad querelas provincialium excipiendas, sese conferunt. Discursus judicum, apud Senatorem lib. 5. Epist. 14.

Discursores, Iidem qui Missi Discurrentes. Judices vel Missi Discursores, in Edicto Clotarii II. Regis post Synodum Parisiens. V: Missi vel Discursores Monasterii in alia ejusdem Clotarii Charta pro Monast. Corbeiensi. Vide Missus Discurrens et Decurrentes.