Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISPERGO

DISPERGO, (DISPERGARE) forte Disbrigare, Lite et molestia liberare, evictionem praestare. Charta ann. 1275. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 757: Nos bona vendita per nos D. decano et capitulo ecclesiae Aschaffinb. auctorizabimus et Dispergabimus ab omni persona, cui ipsa bona obligata forent, etc.