Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISPOSITIO

DISPOSITIO,² Administratio, magistratus, apud Lactantium de Mortib. Persec. pag. 32. Sidonium lib. 3. Epist. 6. lib. 5. Epist. 7. lib. 7. Epist. 12. Hinc formula frequens in Notitia Imp. et alibi: Sub Dispositione viri inlustris Praefecti Praetorio, etc.

Alii, Dispositiones esse volunt, quae a Principe ad Reipublicae administrationem disponebantur, pro urgentibus rerum necessitatibus, veluti si in bellum profecturus esset, itinera annotarentur, et metationes, annonae curarentur, etc. Quarum quidem Dispositionum scrinium peculiare erat, cui praeerat Magister et Comes Dispositionum, de quibus copiose Gothofred. ad leg. 1. C. Th. de Proxim.

Paulo aliter Commentator Notitiae Imperii in cap. 97. Qui scrinium Dispositionum tractabant, Referendarii vocabantur. Hi supplicum desideria aut judicum consultationes Principi insinuabant, et responsa data consulentibus mittebant, quae Mandata dicebantur. Hi pauci erant initio: postmodum a Justiniano 18. postea ad octo redacti. Principum responsa quae super litibus emanabant, Dispositiones vocabantur.