Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISPUTO

DISPUTO,² (DISPUTARE) Inquirere, Gall. S'enquerir, S'informer. Petrus Damiani lib. 4. Ep. 7: Noli Frater, noli patere muneribus: non omnibus quae praebentur liber apud te pateat aditus: sed quaedam admittantur, ut in necessitatibus sublevent, ne reatus alienos ponderibus gravent. Dum igitur oblata suscipimus, de offerentium meritis prius necesse est Disputemus.