Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIVIDO

DIVIDO,² (DIVIDERE) Discedere, Gall. S'éloigner. Stat. Mantuae lib. 1. cap. 126. ex Cod. reg. 4620: Item quod aliqua navis magna vel parva arrivare non debeat ad aliquem portum vel ripam civitatis Mantuae a tertio sono campanae communis, quae pulsatur de sero inantea, nec etiam Dividere nec movere se a ripa,... et qui contrafecerit arrivando, vel removendo, vel Dividendo se a ripa, etc.