Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIVUS

DIVUS, Lexicon vet. apud Turnebum Adversar. l. 28. cap. 6: Divus, Imperator, qui post mortem Deus habetur. Joan. Sarisberiensis l. 3. Policrat. cap. 10: Facti sunt ergo Divi indigetes, aut, ut aliis placet, Heroes, quos nec etiam humana sorte dignos Romanorum perfidia reputavit. Tractum est hinc nomen, quo Principes virtutum titulis et verae fidei luce praesignes se Divos audeant, nedum gaudeant appellari, veteri quidem consuetudine etiam in vitio, et adversus fidem Catholicam obtinente. Vide, quae in hanc sententiam collegit Joannes Filesacus lib. de Idololatria politica cap. 1. pag. 9. 10. neque enim hisce licet immorari.