Close Window

Lewis : navigo

navigo, nāvĭgo, āvi, ātum, 1, v. a. and n. navisago, to sail, set sail. Lit. Neutr.: cum per anni tempus navigare poteris, ad nos veni, Cic. Fam. 16, 7: ex Asiā in Macedoniam, id. Fl. 14, 32: Syracusas, id. N. D. 3, 34, 83: in alto, id. Inv. 2, 51, 153: plenissimis velis, id. Dom. 10, 24: nactus idoneam tempestatem ad navigandum, Caes. B. G. 4, 23: e portu, to set sail, Quint. 4, 2, 42: quo tempore ceteri praetores consueverunt navigare, to go by sea, Cic. Verr. 2, 5, 31, § 80: neve naviges, nisi explorate, id. Fam. 16, 8, 1.—Of ships: utrum ista classis navigārit, Cic. Fl. 14, 32: decrevimus, ut classis in Italiam navigaret, id. ib. 13, 30; Ov. A. A. 2, 10.—Of goods or freight: interest utrum ipsae merces periculo creditoris navigent, go, are transported by ship, Dig. 22, 2, 1.—Prov.: navigare in portu, i. e. to be in safety, Ter. And. 3, 1, 22.

Act., to sail over, navigate: cum Xerxes maria ambulavisset, terramque navigāsset, Cic. Fin. 2, 34, 112: Tyrrhenum aequor, Verg. A. 1, 67: aequor Ionium, Ov. M. 15, 50: Oceanum septentrionalem, Suet. Claud. 1: quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent, all their achievements in navigation, etc., Sall. C. 2, 7.

Pass.: totus hodie navigatur occidens: septentrionalis vero Oceanus magnā ex parte navigatus est, Plin. 2, 67, 67, § 167; 36, 15, 24, § 104; Tac. G. 34; cf. Quint. 1, 4, 28.

Impers.: iis enim ventis istim navigatur, Cic. Fam. 16, 7: si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges, id. ib. 16, 12, 6; Plin. 6, 26, 30, § 126.

Transf. To sail, remove, proceed: quam celeriter belli impetus navigavit, Cic. Imp. Pomp. 12, 34: in Africam navigabat bellum, Flor. 2, 2, 17; 2, 8, 1.

To swim, Ov. H. 19, 47.

To flow: in ipso rapidum mare navigat ore, Manil. 5, 583.