Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOCTOR

DOCTOR,³ Abbas, in Annal. Benedict. lib. 37. num. 108. ad ann. Christi 877.

Doctores Legis. Gloss. Gr. Lat.: Νομοδιδάσϰαλος, Legis Doctor. Gloss. Lat. Gr.: Juris Doctores, αὐθένται τῶν νόμων. Lexicon. Graec. MS. Reg. Cod. 2062: Νομοδιδάσϰαλοι, οἱ γραμματεῖς ἑρμηνεύοντες, συνῆσαν γὰρ αὐτοις ϰαὶ οἱ λεγόμενοι νομιϰοί. Ibid.: Νομιϰός, ὁ τῶ νόμῳ ἀϰολουθῶν, ἢ ὁ τοῦ νόμου ἐξηγητής. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 25: Quidam Wastinensis regionis Legis doctor, .... munere corruptus advenerat, verens, ne si duo inter se decertarent, testis eorum reprobus inveniretur, judicium protulit, etc. Paulo ante: Plurimi legum Magistri et judices. Charta Pipini Majoris Domus apud Doubletum lib. 3. Hist. Sandion. pag. 692: Sicut proceres nostri, seu Comites Palatii nostri, vel reliqui Legis Doctores judicaverunt. Fragmentum Historiae Aquitanicae: Miseratque in Marciliacum Robertum Legis Doctum, etc. Exstat in Tabulario Ecclesiae Carnotensis Charta originalis Theobaldi Comitis Palatii, data 5. Idus Januar. Indict. 6. anno a Passione Domini 1083. quam prae caeteris subscribit Rotbertus Legis Doctus. Capitula Carlomanni tit. 2. cap. 9: Et Comes praecipiat suo Vicecomiti, suisque Centenariis, ac reliquis ministris Reipublicae nec non francis hominibus, mundanae legis documentis Eruditis, etc. Chronicon Lichfeldiensis Eccles. in Anglia: Anno Guillelmus regni sui 4. apud Londonias consilio Baronum suorum fecit summoniri per universos Angliae Comitatus, omnes nobiles, sapientes, et sua lege eruditos, ut eorum leges et consuetudines audiret. Eadem verba habentur initio Legum Edwardi Confessor. cap. 1. Domini legum, apud Ottonem de S. Blasio cap. 14. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. cap. 6. § 136.

Doctor in Sacra Pagina, Qui sacros Bibliorum libros interpretatur. In Instrumento anni 1423. ex Archivo Monasterii de Bello-prato Rotomag. legimus: Die Veneris sancta de mane ante meridiem solet fieri, et est assuetum, quidam sermo solemnis seu praedicamentum solemne per unum Doctorem in sacra pagina aut aliam personam solemnem.

Doctor Doctorum, in Actis Capitularibus Ecclesiae Lugdun. ann. 1341. fol. 37. v. et alibi non semel. Sed quae haec dignitas, fateor mihi incompertum.

Doctor in Decretis. Johannes Abbatis, Doctor Parisiensis in Decretis. (Cart. N. D. Paris. III. 174. an. 1315.)