Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AGER

AGER, Terrae, seu agri portio, certis limitibus et mensuris definita, quam alii Acram vocant. Math. Paris. ann. 1083: Rex Willelmus misit Iustitiarios per omnes Angliae Comitatus, et inquirere fecit, quot Agri, vel jugera terrae, uni aratro sufficerent per annum in singulis villis. Lib. Rames. sect. 245: Terra unius hidae, et terra 28. Agrorum. Sect. 297: In Houctonensi Campo unum Agrum juxta viam. Tradit. Fuld. lib. 2. trad. 224: De terra culta atque arabili Agros 54. Trad. 229: In villa, quae dicitur Aschaa, 80. Agros propriae haereditatis. Occurrit ibi iterum sub fin. lib. 3. pag. 588. et tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 289. Huc etiam spectare videntur verba Isidori lib. 15. Orig. cap. 15: Actum provinciae Boeticae rustici Agrum vocant. Agnam, pro Agrum, habent hoc loco Gromatici; est autem actus, ut ibidem definitur, mensura agri latitudine pedum 4. longitudine 190. Vide, Acra, Campus.

Glossae Caesarii Heisterbac. in Registr. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 667. col. 1: In horto facit Agrum integrum. Vide supra Acra 1.

Varia occurrunt apud veteres Agrimensores, Agrorum secundum suas finitiones et figuras spectatorum nomina. Horum quaedam ut pote obsoleta, aut etiam barbara hic subjicimus:

Ager Alluvius, Ager est quem paulatim fluvius in agrum reddit. Var. Aut. de Limitib. 230. pag. 293 Goesii. Vide Isid. Orig. lib. 15. cap. 13.

Ager Citratus, Ultrato opponitur. Volater. de Front. 20. Var. Aut. de Limit. 236. pag. 298. 299 Goesii.

Ager Compascuus, dictus qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. Var. Aut. de Limit. 230. Vide Isid. Orig. lib. 15 cap. 13 et Festum in h. v. Cicero Top. c. 3: Si Compascuus est ager jus est compascere. Pluries in fragm. leg. Thoriae et in Dig. lib. 8. tit. 5. fr. 20. § 1.

Ager Dextratus. Var. Aut. de Limit. 236. pag. 298 Goesii. Volater. de front. 20.

Ager Habens Caput Bubulum. Var. Aut. de Limit. 174: Ager si Caput Bubulum fuerit, id est, duo trigona isopleura juncta, etc.

Ager Lunatus. Var. Aut. de Limit. 175. Vide Forcell. lex. in voce Lunatus.

Ager Rudis. Hyg. de Limit. constit. 136: Agrum Rudem provincialem sic assignabimus quemadmodum supra dixi. Ager rudis est in quo non est seges. Vide Lexica lat.

Ager Sinistratus. Volater. de front. 20.

Ager Trigonus Isopleurus. Var. Aut. de Limit. 174: Ager si fuerit trigonus isopleurus habens tria latera per quae sexagenas perticas habeat, etc.

Ager Ultratus. Volaterr. de front. 20: Ager citratus, Ultratus, etc.

Ager significat etiam id quod longitudo, eique opponitur frons seu latitudo, teste Beiero in Forcell. Lex. edit. Germ.

Ager, Agrorum mensura. Vide Acri in voce, Acra.

Ager, Dominium amplum, principale praedium, a quo alia feuda etiam nobilia dependent. Chartul. Matiscon. ann. circ. 950. fol. 112: Damus aliquid de rebus nostris in pago Lugdunensi, Agro Ladiniacense, in villa Mispiliaco etc. Et fol. 115: In pago Lugdunensi, Agro Ladiniacense, in villa Montis Gudini etc. Vide, Chorier Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 518. Est pars pagi. Vide Marcha.

Agri Pratini, Prata, in Charta ann. 1396. ex Tabul. eccl. S. Thom. Argentin. lib. sal. fol. 33.

Ager Naturae, Vulva. Acta dissolut. matrimonii Ludovici XII. fol. 171. v°. ex Bibl. reg.: Audivit dici ab ipso rege moderno..., quod multum laborabat ad cognoscendum eam, et quod non spergebat in Agro naturae; sed post magnam agitationem et laborem spergebat semen inter coxas.