Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINA

DOMINA, nude, Deipara; hinc Missa de Domina, non semel in Chronico Archiepisc. Upsaliens. pag. 219. 225. in Monastico Anglicano tom. 3. pag. 151. et apud Franciscum Dominic. Pragens. etc. Maria,... sermone Syro Domina nuncupatur. Maria, Syriace Domina. Vide S. Hieronym. de Locis Hebraic. in Evangelio Matthaei. Dominam, Deiparam nude appellari aegre ferunt haeretici, atque in primis Calvinus Epist. 128. Vide Lambecium lib. 8. Biblioth. Caesar. pag. 132. et supra in voce, Domicellae.

Voci, Domina, saepius addita est haec nostra. Hinc Gallis nostris quasi uno verbo effertur Nostre-Dame. Statuta Academiae Paris. apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 385: In quinque festis gloriosae Virginis Mariae non legitur in Nonis Nostra-Domina in vico Brunelli. Regula Toribii Archiep. Limae, Concil. Hispan. tom. 4. pag. 669. col. 2: Officium Dominae nostrae dicetur diebus consuetis in hac sancta Ecclesia et recitabitur totum tono summisso, excepto hymno Ave maris stella.