Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINA

DOMINA,⁴ Nobilium uxores, etiam a maritis suis, in actis publicis Dominas appellatas fuisse post AEgidium Menagium testis est Mabillonius Diplom. pag. 90.

Etiam imperiali dignitate illustribus maritis. Charta Alberti imper. ann. 1299. in Reg. sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 173. r°: Promittimus etiam nos curaturos et facturos, quod carissima consors nostra Domina Elizabet, regina Romanorum illustris, praemissis omnibus assensiet. Vide Glossar. med. Graecit. voce Δέσποινα, col. 282.

Eodem nomine matres suas compellabant homines plebei ordinis. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 315: Colin Garin fils moyen-né de laditte Colette et Philippot Garin puisné... ledit Philippot vint à saditte mere criant et plorant, Madame, pour Dieu mercy, mon frere me vuelt tuer et occire.