Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINA

DOMINA,⁵ Sanctimoniales Benedictinae sic appellantur ab anno 970. Vide Mabill. tom. 2. Annalium pag. 604. ubi Gisla Abbatissa Romaricimontis Chartam subscribit, ceteris Dominabus assentientibus. Charta Lucianae Abbatissae Farensis Monasterii ann. 1168: Ad pelliciasque Dominarum decem libras per singulos annos iterum concessi. Adde chart. ann. 1153. in Alsat. Diplom. num. 288. tom. 1. pag. 238. Vide Domicellae 2.