Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINA

DOMINA,⁶ Mulier quaevis, ut Italicum Dona, quod nomen est discretivum sexus, non titulus honoris. Acta B. Torelli Puppiensis, tom. 2. Martii pag. 501: Quidam Comes Carolus de Puppio, valde notus B. Torelli, cum sero carnisprivii advenisset, illi scutiferum cum canistro referto carnibus et pane misit, et cum iret, Dominae Puppienses dederunt aliqua comestibilia quae fratri portaret.