Close Window

Lewis : nequeo

nequeo, nĕquĕo, īvi and ĭi, ĭtum, 4 (lengthened collat. form: nequinont pro nequeunt, ut solinunt, ferinunt, pro solent, et feriunt dicebant antiqui. Livius in Odysseā: partim errant, nequinont Graeciam redire, Paul. ex Fest. p. 162 Müll.—Imperf. nequibat, Sall. C. 59, 5; id. J. 56, 2.—Fut. nequibunt, Lucr. 1, 380.—Part. pres. nequiens, euntis: Spartacus nequiens prohibere, Sall. Fragm. p. 254 Gerl.; so, nequiens, App. M. 8, p. 207; Aus. Prof. 2: sustinere corpora plerique nequeuntes, Sall. H. 3, 72; so, nequeuntes, Arn. 1, 13; 7, 239), v. n. nequeo: libenter etiam copulando verba jungebant, ut sodes pro si audes, nequire pro non quire, malle pro magis velle, Cic. Or. 45, 154; but Cic. himself always writes non queo in first pers. pres., not to be able, to be unable, I cannot (class.). Act.: ubi habitaret, invenires saltem, si nomen nequis, Plaut. Merc. 3, 4, 51.—With inf.: nequeo contineri quin loquar, Plaut. Men. 2, 1, 28: actam aetatem meminisse nequimus, Lucr. 3, 672: fecundae saepe nequissent uxores parere, id. 4, 1254: cum pisces ire nequibunt, id. 1, 380: ut ea, cum velimus, laxare nequeamus, Cic. Or. 65, 220: cum Demosthenes rho dicere nequiret, id. Div. 2, 46, 96: quod proelio adesse nequibat, Sall. C. 59, 5; id. J. 14, 11; Hor. S. 1, 4, 85; id. A. P. 87; Verg. A. 6, 507.—Impers., it is impossible; with quin: Satin qui amat, nequit quin nihili sit, Plaut. Truc. 2, 7, 3.

Pass., with inf. pass.: nequitum et nequitur pro non posse dicebant ut Plautus in Satyrione: retrahi nequitum, quoquo progressa est semel, Paul. ex Fest. p. 162 Müll.: ut nequitur comprimi, Plaut. Rud. 4, 4, 20: quid. quid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit, Sall. J. 31, 8.