Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINIUM

DOMINIUM, alias Domanium et Dominicum, Gall. Domaine. Gloss. Lat. Gr.: Dominium, Κυρία. Jus, tutela, potestas, Joanni de Janua. Sacrum Dominium, in leg. 15. Cod. Th. de Jure fisci (10, 1.) Ricardus Hagulstad. lib. 2. de Episc. Hagulstad. cap. 5: Sicut ipse eam in suo Dominio habuerat, Ecclesiam tradidit. Radulfus de Diceto: Sibi quidem videbatur incongruum, quod Cadurcum redderet, et totum Comitatum, et alia multa de Dominio suo. Vide Demanium et, Domanium.

Charta Ludov. comit. Bles. ann. 1197: Omnes de Dominio meo et de elemosinis meis Castriduni manentes, qui de mea servili conditione erant,... ab omni jugo servitutis meae penitus quitto et absolvo.

Dominium Bannale. Vide Banwardum post Bannum Leugae.

Dominium Patronale, Idem quod Jus patronatus, in Consuet. Norman. cap. 31. ex Cod. reg. 4651. Vide Patronus 2.