Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINIUM

DOMINIUM,² JC. Anglis dicitur principale manerium, quod Dominus et antecessores semper possederunt, cum omnibus appenditiis. Ita Rastallus. Gallis nostris, Chef lieu du fief, qua notione in Charta ann. 1201. Matthaei de Hamo ex Chartul. Abbatiae S. Nicolai de Arida-Gamantia Dioec. Atrebatens.: Fratribus Ecclesiae S. Nicolai de Arida-Gamantia in eleemosynam sub perpetuo censu tenendum dedit pro x. modiis frumenti et v. modiis avenae apud Peronam, sive Dominium, secundum mensuram Peronensem..... ita tamen quod Matthaeus ante festivitatem S. Remigii ubi et cui sit tradendum ad Dominium fratribus nunciabit. Dominium majus, in Hist. Delphin. tom. 2. pag. 14. col. 1.