Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINIUM

DOMINIUM,³ Nomen honoris Reipublicae Principibus attributum. Exstant apud Rymerum tom. 14. pag. 199. Litterae Henrici VIII. Angl. Regis inscriptae Illustrissimo Dominio Venetorum, et quibusvis aliis Principibus Christianis, Dominiis, Civitatibus et Communitatibus, etc. Angelus Pechinolius in Epistola ad Innocentium VIII. Papam ann. 1489. apud Illust. Fontaninum ad calcem Antiq. Hortae pag. 480: Ad quae dominus Orator Venetorum respondit: Ego habeo in mandatis ab illustrissimo Dominio meo, etc. Ibid. pag. 485: Nec valeo Majestati suadere, quod non solius Dominii Venetorum exquirendum sit consilium, sed Majestatis suae praecipue, ac ceterorum Christiani nominis Potentatuum habenda sunt vota.