Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,¹ Quae honorifica appellatio ita Militibus competebat, ut a patribus etiam filiis suis tribueretur: neque enim alia mihi suppetit ratio, cur Castellanus Vitriacensis filios suos Dominos compellat in Charta ann. 1228. ex Chartul. Campan. fol. 328. r°: Haec omnia superius scripta laudaverunt Aalaidis uxor mea et Dominus Robertus filius meus, Dominus Henricus filius meus, Guillelmus, Ansericus et Johannes clerici filii mei. Nisi fortassis ut seculares a clericis distinguat; quo sensu vox Dominus an alicubi occurrat, non memini. Vide Siriaticus.