Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,¹³ Is cujus negotium gerit procurator et cujus nomine defensor exstitit, apud JC. Romanos. Ita etiam apud Anglos; Glanvilla lib. xi. cap. 3: Cum quis ita loco alterius positus in curia de placito illo respondet... nunquid potest Dominus suus eum pro beneplacito inde removere, ita quod alium faciat procuratorem.... Obtinet autem, quod Dominus talem procuratorem possit a qualibet parte litis amovere, etc. Subditos suos feodales domini vulgo procuratores constituebant.

Dominus Cultellorum, Princeps Assasinorum: de quibus supra. Jacobus de Vitriaco Hist. Orient. l. 3. Marten. tom. 3. Anecd. col. 281: Omnes alii Principes eorum, alii subditi sunt et obediunt: hunc Sarraceni appellant Dominum Cultellorum.

Domini Ecclesiae, Praecipui post abbatem superiores in monasteriis, Gall. Seigneurs de l'église. Charta ann. 1420. in Chartul. sign. Ezechiel Corb. fol. 88. r°: Et sera tenu ledit fournier de délivrer pain pour les Seigneurs de l'église est assavoir le grand prieur, l'official, l'enfermier, le prévost de l'église, le pourveur et le cellerier de le cuisine, toutefoys qu'il leur plaira à en mander en leur chambre. Vide infra Domini Ordinis.

Dominus Festi, Ita nuncupatur Abbas vel Episcopus stultorum, in Stat. Odon. episc. Paris. ann. 1198. contra festum fatuorum, ex Chartul. ejusd. episc. fol. 49. v°: Statuimus etiam ne Dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur.

Domini Generales, Procurator et Advocati generales in Senatu Parisiensi, vulgo Les Gens du Roy. Compendium jurium Universitatis Paris. fol. 15. v°. Edit. 1517: Laudabilis est etiam consuetudo..... licentiandos omnes in qualibet facultate superiori pridie Signetorum ad supremam Parlamenti curiam omnesque Senatorum cameras accedere... deinde ad curias Dominorum Generalium, Requestarum, Camerae compotorum, etc.

Eo nomine indigitantur Praefecti aerario, vulgo les Généraux des finances. Vide Generales 2.

Dominus Generalis Civitatis, Idem qui Capitaneus, Praefectus civitatis. Regimina Paduae ad ann. 1329: Intravit dominus Canis cum tota sua Baronia et honore magno in dicta civitate, et dismontavit in Episcopatu, et electus fuit per Magnates et populares civitatis Travixii Dominus Generalis.

Dominus Legum, non vero Magister, appellatus Azo JC. ut est in Chron. MS. Alberici. Glossae Lat. Graec.: Juris Doctores, ἀυθενταὶ τῶν νόμων. Vide Savin. Hist. Jur. Roman. med. temp. part. 2. § 64. et 77.

Charta Caroli regent. ann. 1359. ex Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 19. v°: Messire Jehan Taupin Seigneur en loix, clerc et conseiller de la chambre des Enquestes, etc. Alia ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 294: Jehan Broart Sires de Loys, clerc et conseiller du roy nostre sire, etc. MS. part. 1: Et fiert Salhadin qui fu Sires des lois Arcevesque de Gadres. Vide Miles Literatus.

Domini de Nocte, Praefecti vigilum. Andreas Dandulus in Chron. MS: Pro purgandis maleficiis statutum est, ut duo sint equi, noctis tempore urbem custodiant et malefactores capiant: unus vero de citra canale, et alter de ultra canale constituatur, qui Domini de nocte appellati sunt.

Domini Operis, Gallice Maîtres de l'oeuvre, Dignitas in collegiis canonicorum et monasteriis, cui operibus publicis vacare incumbit. Reg. capituli Carnot: Ordinavit capitulum quod Domini ordinis per industriores pictores, quos reperire poterunt, faciant, etc. Vide, Operarius.

Domini Ordinis vel in ordine, Praecipui post Abbatem Superiores in Monasteriis Cluniac. ut Subprior, Decanus. Bulla Nicolai IV. PP. in Constitut. Cluniac. MSS: Nec aliquis diffinita seu acta per Diffinitores Capituli generalis possit vel audeat immutare, nisi in casu magnae necessitatis et evidentis utilitatis, in quo potestas Abbati intelligitur relinquenda: de consilio et assensu peritorum et discretorum duorum et illis qui Domini Ordinis appellantur. Actum capitularem pro conjunctione Prioratus de Bischiis ann. 1329. in Archivo B. Mariae de Charitate, subscribunt Gerardus Subprior, Guillelmus secundus, Ludovicus tertius, Theobaldus quartus, Domini in ordine. Vide Domni Ordinis.

Vel aetate aut professione antiquiores. Vide infra Magister Ordinis. Consuet. S. Germ. Prat. inter Probat. Hist. ejusd. pag. 146: Domini ordinis ibunt ad consilium capituli, et dum erunt in consilio capituli, subcamerarius apportabit sotulares suos supra duo tripedia in capitulo. Quando Domini ordinis voluerint, pulsabunt capitulum, et nos veniemus. Infra, Domini nude appellantur non semel. Comput. pitentiar. ejusd. monast. ann. 1374: Au terme S. Remy pour l'anniversaire maistre Jehan Dye, baillié aux Seigneurs de l'ordre xxxij. solz. Vide supra Domini Ecclesiae.

Dominus Parlamenti, Supremae curiae senator, vulgo Conseiller, alias Maître. Necrolog. priorat. Nostrae Dominae de insula Trecens. ex Cod. reg. 9612. T: Anniversarium nobilis ac discreti viri dom. Joannis de Domo-Comitis militis utriusque militiae, quondam baillivi Trecensis, postmodum Domini pellamenti (leg. parlamenti.)

Domini Rerum crebro Imperatores et Reges vocitantur a mediae aetatis Scriptoribus. Symmachus lib. 10. Epist. 36: Scivi meliorem esse judicum causam, quae rerum Dominis reservatur. Cassianus de Mortificat. in fin.: Ipsi quoque rerum praesentium Domini. Cyprianus in Vita S. Caesarii Arelat.: Cives aliquot alloquitur, ipsosque rerum Dominos per internuntios appellat. Desiderius Episcop. Cadurcensis in Epist. ad Chlodulfum: Ipsi Domini rerum, quibus vice nostri Redemptoris servire videmur. Aimoinus de Vita S. Abbon. Floriac. cap. 8: Ad Dominos rerum inclitos scilicet Franciae Reges, Hugonem ac ejus filium Robertum... apologeticum scripsit. Idem lib. 3. Hist. Franc. cap. 71: Nempe pro similibus ausis, a Dominis rerum, Regibus scilicet Francorum, saepe attonsus. Vide lib. 2. cap. 17. Privilegium Corbeiense ann. 846. editum a Sirmondo, etc. Sic passim Sidon. in Paneg. Majoriani, Senator lib. 1. Epist. 4. lib. 12. Epist. 6. 7. 11. et 13. Greg. M. PP. lib. 1. Epist. 6. 16. lib. 2. Ind. 11. Epist. 6. lib. 7. Epist. 130. Witikindus lib. 1. et. 2. Vide Juretum ad Symmach. lib. 1. Epist. 8. Imperatores rerum atque Principes, apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 111. Domini terrarum, apud Alypium Antiochen. in Descript. orbis cap. 17. § 6. Domini terrarum apud Arnulph. Lexov. pag. 32. Δεσπόται τῆς οἰϰουμένης, passim in Actis Concilii Calchedon. et Concilii Ephesini II. Οἱ γῆς ϰαὶ θαλάττης ϰαὶ πάντων ἀνθρώπων ἔθνους ϰαὶ γένους δεσπόται, in libellis Photii, Bassiani et Eunomii ad Valentinianum et Marcian. in eodem Concilio Calchedon. Act. 5. 11. 13. et in Epist. Varadati Monachi ad Leonem Imp. parte 3. ejusdem Concilii. Γῆς ϰαὶ θαλάσσης δεσπότης uti Antoninus Severus Caracalla appellatur in Thiatyrensi inscriptione apud Thom. Smith in Notitia 7. Eccles. Asiae pag. 130. et Sponium tom. 3. Itiner. pag. 116. Terrae marisque Dominus, in Epistol. Africanorum Episcop. ad Constantem Imp. in Concilio Lateran. sub Martino I. PP. Act. 2. S. Hieronym. Ep. 9: Contubernalis et Condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis, terrae ac maria serviunt, etc. Ὁ τῆς ὅλης μετὰ Θεὸν οἰϰουμένης δεσπότης, in Concilio CP. sub Menna Act. 5. Dominum totius orbis sese appellitasse Constantium, auctor est Ammianus lib. 15. init. Imperatores et Reges Dominos, unice vocitatos cuivis notum. AEnas Sylvius de ortu et auctoritate imper. Roman. ap. Schard. pag. 393: Etenim quis non videt et populos et principes omnes ab imperatore qui Mundi Dominus est, recipere temporalia ?

Dominus Stationis iis, qui acta publica conficiebant. Tabellioni scilicet et Tabulario, accensetur in Nov. 44. ad quam Glossae: Tabellio erat minor, Tabularius major, et Magister stationis major utroque. Vide ibi Gothofred.

Dominus Tenens vel Tenurae. Vide supra Dominus Census.

Domini Titulares. Gall. Seigneurs Titrés, Viri nobiliores. Regula Toribii Archiep. Limae inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 665. col. 1: Dum celebratur Officium in choro, nemo saecularium illuc intromittatur praeter Proregem, Gubernatorem, vel Auditores regios... Dominos Titulares aut horum filios, Praetorem ordinarium hujus urbis.

Dominus Vini, Cui vini cura incumbit in Monasterio B. Mariae de Charitate, Gall. Cavier, Vinier. Constitutiones D. Valentini Prioris ejusdem Monasterii ann. 1416: Dominus vini stet et sedeat hora prandii juxta fenestram per quam ministratur vinum in refectorio.

Domini Urbis. Gall. Les Messieurs de Ville, Urbis Praepositus et Scabini seu Consules. Compendium jurium universitatis Paris. fol. 15. v°: Laudabilis est etiam consuetudo... licentiandos omnes... accedere... ad Dominos urbis.

Dominus Utilis, Praedii possessor, Practicis nostris, Seigneur utile et profitable. Charta ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 102. v°.: Dominus utilis dictae villae (de Martilleio) consuevit percipere.... quemdam redditum, qui wlgaliter appellatur les Tierces. Et fol. 103. r°.: Debet major praedictae villae Domino utili dictae villae imperpetuum omni anno in crastino festi Nativitatis Domini unum porcum.

Dominum Facere, Aliquem pro Domino habere, clientelam alicui profiteri. Charta ann. 1231. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 446: Praecipimus universis et singulis firmiter observari, quod non faciant aliquem Dominum per homagium corporis et servitutis, quamdiu in dicta villa voluerint commorari.