Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,² Domini et Domni, Sancti vulgo appellati. Dominus Johannes, apud Cyprianum in Vita S. Caesarii Arelat. Dominus Dionysius, in Placitis aliquot Clodovei III. apud Mabillonium tom. 4. SS. Ord. Bened. pag. 617. 618. Dominus Germanus, ibid. pag. 620. Charta Caroli M. pro Ecclesia Parisiensi in M. Pastorali lib. 19. Ch. 56: S. Germani et sancti Marcelli..... vel caeterorum Dominorum, quorum pignora in ipsa plebe, vel ipsa Ecclesia Parisiaca, adunata requiescunt. Hinc S. Martinus, Domnus Martinus appellatur in praefatione Concilii I. Turon. et can. 13. in Concilio Turon. IV. can. 18. Autissiod. can. 5. apud Odonem Cluniac. lib. de Translat. Corporis S. Martini, Fortunatum in Praefat. lib. 3. Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 14. lib. 10. cap. 30. in Gestis Consulum Andeg. cap. 10. n. 3. etc. Dominus Vincentius, in Concilio Cabilon. 1. Dominus Petrus Apostolus, in Synodo Rom. sub Symmacho, et in Concilio Turon. II. can. 23. Dominus Gregorius M. in Concilio Suession. Dominus Paulus, apud Gregorium Turon. lib. 9. Histor. Franc. cap. 41. Domini Apostoli, apud Ennodium lib. 9. Epist. 26. Domina Opportuna, apud Adhelelmum Episc. Sagiensem in ejus Miraculis cap. 2. Domini Sancti, in Charta Caroli M. tom. 2. Analector. Mabillonii pag. 401. observat Josephus Scaliger in Notis ad Fragmenta veterum Scriptorum post libros de Emendat. temp. pag. 36. Chaldaeos Christianos praecipuorum Sanctorum, ut Apostolorum, nominibus, vocem Mar, quae Dominum sonat, praeponere, ut Mar Marcos, Mar Phetros, Dominus Marcus, Dominus Petrus. Vide Dominaedius.