Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,³ Domini, saepe appellati Episcopi, etiam non adjecta dignitatis nomenclatura, sed ipsius Episcopatus, ut apud Gregorium M. lib. 2. Indict. 10. Epist. 38. lib. 4. Epist. 17. Domino Mizenatis Ecclesiae, apud eumdem lib. 4. Epist. 27. Haymo Homil. Domin. 16. post. trinitatem ex S. Augustino: Nisi forte hoc evenerit, sicut S. Augustinus dicit, ut ille, qui filius est, per misericordiam Dei sublimetur ad Episcopalem dignitatem, et efficiatur Episcopus, et tunc poterit esse Patri et filius et Dominus propter honorem dignitatis. Vide Librum nigrum Scaccarii pag. 115. Willelmum Neubrig. lib. 5. cap. 20. Epist. 72. et 104. ex Sugerianis Stephan. Tornac. Epist. 236. 237. etc.

Dominus Senonensis Michael archiepiscopus, in Ch. ann. 1198. ex Chartul. Campan. Cod. reg. 5993. A. fol. 181. r°. Dominus Noviomensis, in Ch. ann. 1221. ex Chartul. Barbell.

Ut Domini, sic et aliquando Principes appellati sunt per jocum, inquit Valesius in Notitia Gall. pag. 613. col. 1. quod potentia et auctoritate sua male uterentur more Principum saecularium. Hac notione Adrevaldus in Vita Aigulfi Abbatis Lirinensis scribit, Arcadium monachum Lirinens. ad Mummolum se contulisse Vicetiae (Valesius emendat Vintiae) civitatis Principem, suasisseque ei, ut ad Monasterium iret, quasi multas pecunias ibi reperturus. Vita S. Leodegarii cap. 8: Erant in hoc mendacium primi et quasi Rectores palatii, Desideratus cognomine Dido, qui quondam Cabilloni habuit Principatum, necnon et ejus collega Bobo (Mabillon. Albo,) qui urbem Valentiam habuerat in dominium. Nec enim digni sunt ut urbium nominentur Episcopi, qui magis terrenis desideriis inhiabant, et coelestia non curabant.

Saepius etiam serio principes appellati sunt episcopi, ut a S. Hilario in Matth. cap. 26: Specialem tamen populi Principibus, id est, Episcopis... sollicitudinem mandat. Vide in Episcopus et infra in Princeps.

Dominus ac Magister Christianitatis nuncupatur Patriarcha Jerosolymitanus, in Charta Almer. comit. Ascalon. ann. 1157. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1473: Concedo eisdem (Pisanis) locum unum ad fabricandum sibi in eo ecclesiam, si tamen Dominus et magister Christianitatis patriarcha hoc ipsis concesserit.