Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,⁵ Domini interdum dicti Canonici addito nomine Ecclesiae, cujus sunt Canonici. Testament. Guillelmi Montispessulani ann. 1211. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 156: Monasterio Grandis-Sylvae dimitto c. lib. inter opus et mensam Dominorum Ecclesiae Magalonae dimitto mm. sol. in honore emendo, de cujus fructibus fiat annuatim anniversarium in festo S. Michaelis pro anima mea et parentum meorum. Ubi virgula distinguendum post Dominorum; ita etiam in ecclesiarum German. tabulariis Canonici haud raro nude Domini dicuntur. Chart. Ottonis Episc. Mindens. ann. 1270. ap. Würdtwein. Subsid. Diplom. tom. 10. pag. 32: Dabunt 15. solidos Dominis et vicariis, qui divinis interfuerint. Chart. Conradi Decani ann. 1382. ibid. pag. 35: 12. solidi dabuntur pro consolatione Dominis nostris et vicariis, qui presentes fuerint.