Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,⁶ in Legibus et Statutis Principum, nullo adjecto vocabulo, Dominus feudi intelligitur ratione vassalli.

Dominus Capitalis, vulgo Chef Seigneur, et in Assisiis Hieros. cap. 136. 137. in Consuetud. Normann. art. 126. 130. 166. Pontivensi art. 110. Andegav. art. 201. et seq. Cenoman. art. 216. Tabularium Vindocin. Thuanum Ch. 40: Archembaldus dudum de terra memorata Capitalis Dominus auctoramentum suum super S. Martino donavit. Tabularium Majoris Monasterii Ch. 175: Auctorizaverunt etiam hoc in Capitulo Capitales Domini ejusdem terrae, scilicet Fulco Comes Vindocinensis, etc. Tabularium Vindocinense ch. 345: Annuit donum Gauterius Granarius, de cujus erat fisco, et dimissa calumnia ante Hamelium Montis aurei Dominum, qui Caput erat fisci maximum. Chartularium S. Vandregesili tom. 1. pag. 5: Salvo jure et redditu omnium Capitalium Dominorum. Ordericus Vital. lib. 6. pag. 491: Hoc Radulfus, qui Capitalis Dominus erat, gratanter annuit. Vide pag. 491. 496. 576. 594. 601. 604. 625. 770. Regiam Majest. lib. 1. cap. 25. § 1. 2. cap. 27. § 3. lib. 2. cap. 44. 66. lib. 4. cap. 5. 7. Statuta Roberti I. Scotiae Regis cap. 6. § 2. etc. In Consuetud. Normanniae art. 166: S'appelle le Chef Seigneur celui seulement, qui possede par foy et par hommage, et qui à cause dudit fief tombe en garde. De sensu quem in Gallicis consuetudinibus obtinet vox Chefseigneur videndus Lauriere ad Raguellum tom. 1. pag. 237. Anglis Capitalis Dominus erat, Cui quis, plures habens dominos ligeanciam fecerat, ut est in Regiam Majest. lib. 2. cap. 44. Glanvilla lib. 9. cap. 1: Potest autem quis plura homagia diversis dominis facere de feodis diversorum dominorum; sed unum eorum oportet esse precipuum et cum ligeancia factum, illi scilicet domino faciendum, e quo tenet suum capitale tenementum is, qui homagium facere debet, .... Si quis ergo plura homagia pro diversis feodis suis fecerit diversis dominis, qui se invicem infestent, si Capitalis Dominus ejus ei praeceperit, quod secum in propria persona eat contra alium dominum suum, oportet eum ejus praecepto in hoc obtemperare, etc.

Dominus Intermedius, Qui minore domino feudali superior est et inferior alio majore, Gall. Entremoiens. Edictum Philippi III. Franc. Regis ann. 1275. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 305: Quod si persone innobiles acquisierint in feodis vel in retrofeodis nostris extra terras predictorum Baronum nostrorum, et ita sit quod inter nos et personam que alienavit res ipsas, non sint tres vel plures Intermedii Domini, precipimus quod si teneant ad servitium minus competens, vel aliter appareat feodi facta deterior conditio, cogantur tales possessores rem feodalem ponere extra manum, nisi maluerint prestare nobis estimationem fructuum duorum annorum rerum taliter acquisitarum. Philippus VI. decernit estimationem fructuum trium annorum, in suis Litteris anni 1328. apud eumdem de Lauriere tom. 2. pag. 14. imo quatuor annorum in suo Edicto ejusdem anni Gallice exarato, ibid. pag. 24: Item. Et pour les choses et possessions, que personnes non nobles ont acquises depuis trante ans en ça, et en nos fiez et arrierefiez sans assentement de nous ou de nos devanciers; et ainsint soit que entre nous et la personne qui aliene icelles choses, soint trois Seigneurs Entremoiens ou plus, ils payeront pour finance l'estimation de quatre ans.

Dominus Principalis, in Constit. Friderici II. Imper in Quinta Compilat. Decret. de Haeretic. et in Tabulario Vindocin. Thuano ch. 121. Seigneur paramont, Anglis JC. Dominus Domini vassalli inferioris. Dessus Seigneur, Avant Seigneur, apud Bellomanerium cap. 62. Seigneur par dessus, in Statutis S. Ludovici contra Blasphem. Seigneur Suzerain, in Consuet. Andeg. art. 204.

Dominus Census, Idem qui feodalis, cui census debetur, Gall. Seigneur féodal. Libert. Viennae ann. 1361. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 430. art. 5: Quod quicunque emerit alienam rem immobilem, solvat, facta investitura, trezenum tantum domino tenente (f. tenenti vel tenurae;) et Dominus census revenditam (f. rem venditam;) retinere possit pro eodem precio ad opus sui, sed non alterius.

Dominus Corporalis, Superior et capitalis dominus. Charta praepositi S. Gauger. Camerac. ex Tabul. ejusd. eccl.: Ut autem presbyter sui beneficii tranquillitate perenni gaudeat, praedictus miles ad suam donationem roborandam sui Domini corporalis E. et parium suorum et A. uxoris suae assensum adhibuit.

Dominus Directarius, Legitimus, Gall. Droiturier Seigneur. Lit. Caroli V. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 472: Nous considérans que nostre amé et feal Girart de Ventadour... en nous recongnoissant son souverain et Droiturier Seigneur, etc.

Dominus Major, Domini capitalis Dominus, idem qui Principalis. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 74. § 11. Skenaeus ad cap. 69. ejusdem libri: Mei Domini Capitalis Dominus, dicitur Major Dominus: idem etiam appellatur

Retrodominus. Charta ann. 1225. in Monmorenciaca pag. 401: Et quia praedictus Guillelmus de fratre meo Matthaeo praedicta tenebat in feudum, et frater meus Matthaeus de me: Ego tanquam Retrodominus omnia ista laudavi. Tabular. Maurigniacense ch. 39: Huic donationi praebuit assensum Guillelmus de Vaucelais ejusdem feodi Retrodominus.