Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINUS

DOMINUS,⁹ Mabill. de Liturg. Gall. pag. 466. e Ceremoniali MS. Sangerman. de Dominica Palmarum: Quando erimus circa finem Tractus, sacrista pulsabit unam parvam campanam pro congregando Dominos ad audiendum Passionem, quia ipsa non debet legi nisi in magna Missa. An Baillivius ceterique justitiae Officiales hujus Abbatiae, qui statis diebus officio divino solent interesse; an praecipui quidam Monachi, ut infra Domini Ordinis ?