Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMUS

DOMUS,⁴ Curia suprema, parlamentum. Joan. de Cardalhaco Orat. in exequiis Clem. VI. PP. et exaltat. Innoc. VI. ejusd. success.: Ipse (Innocentius) est dominus magnae experientiae in temporalibus et ecclesiasticis, quia fuit in Domo Franciae bene per quindecim annos. Curia Franciae nuncupatur in Ch. ann. 1307. Chron. Joan. Whethamst. pag. 324: Cujus tractatus in temporibus inferant quamplures billas suas in Domum inferiorem inter Communes. Et pag. 325: Ut procuraret primo provisionem congruam billae dictae infra Domum illam consui, deinde ipsam apportari ad Domum superiorem, ut ibidem tam per dominum regem, qnam eciam per singulos dominos alios approbari.