Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMUS

DOMUS,⁷ Idem quod Curtis, Praedium. Vide Moeser. Hist. Osnabr. sect. 4. § 7. not. d. et supra Domus 2.

Domus Animarum, Nosodochium, hospitale egenorum. Vide Haltausii Gloss. Germ. voce Seel-hauss, col. 1669.

Domus Altaris, f. Ciborium, seu Umbraculum excelsum et concameratum, et praealtis quatuor columnis suffultum, quo totum altare tegebatur. Fulcuinus de Gestis Abbatum Lobiensium, Spicil. Acher. tom. 6. pag. 579: Cujus altaris tabulam, quia nulla erat, fecit argenteam, Domum ipsam altaris et laquear ipsius optime pinxit.

Domus Ad Balma, Ecclesia, quae vulgo nuncupatur La Ste. Baume. Charta ann. circ. 1050. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Vinea ista habet ab occidente Domum, quae dicitur ad Balma.

Domus Bassa, Humilis, vel Cohors, Gall. Bassecour. Charta ann. 1358. inter Probat. domus de Gondi pag. 157: Item unum palatium magnum cum columbari et cella et curia et una Domo bassa, et casolare.

Domus Boveria, Praedium rusticum. Charta ann. 1388. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 88: Unam Domum boveriam seu grangiam, sitam in parrochia de Vessieres, cum uno furno, uno molendino, etc.

Domus Capitanea. Vide Caput mansi.

Domus Cartarum, Archivum. Gesta Abbat. Fontanell. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 296: In medio autem porticus, quae ante dormitorium sita videtur Domum Cartarum constituit.

Domus Dei, Templum, Ecclesia. Optatus lib. 3: Quando nec sepultura in Domo Dei exhiberi concessa est. Zeno Veron. Serm. de Psalm. 126: Conventus Ecclesiarum, sive templi, quos ad secretam Sacramentorum Religionem aedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra vel Domum Dei solita est nuncupare, vel Templum. Οἶϰος τοῦ Οεοῦ, in Concilio Laodiceno can. 6. 28. et in Concilio Gangr. can. 5. Adde Carthaginense IV. can. 91. 92. Forojul. can. 1. Meldense ann. 845. can. 35. etc.

Domus Dei, ipsa Ecclesia et religio Christiana. Lucifer Calaritanus lib. 1. pro S. Athanasio pag. 22: Maxentius, Nero, et cuncti illi persecutores Domus Dei, etc. Infra pag. 67: Noli, Constanti, cum Arianis pugnare contra Domum Dei. Rursum: Domus etenim Dei est Ecclesia, in qua est inhabitans Dominus.

Domus nude etiam aliquando dicta est Ecclesia. Jacobus Cardinal. in Vita S. Petri Caelestini: Deducunt, quoad alta Domus plateasque subintrant. Ast sacer interna praestolans parte theatri, Hinc coetus processit iter, longamque per aulam Egreditur, qua parte Domus fastigia parvum Extendunt scalae spatium, quod sedibus instat. Translatio S. Floriani Martyris, Maii tom. 7. pag. 575. col. 2: Istud est corpus gloriosissimi Martyris S. Floriani, quod inventum fait in altari sub suo nomine intitulato die xiv. Martii mccccxxv, quod certificatur per tabellam suprascriptam, repertam in fundo cassae, in qua corpus reconditum erat, in praesentia venerabilis viri Archipresbyteri, et Sacristae Domus, et D. Abbatis et omnium Monachorum, etc. Italis, Domo, ut et Germanis, Dom, Ecclesia principalis appellatur. Domus S. Petri, Ecclesia Cathedralis Trevirensis sub nomine S. Petri consecrata apud Evervinum in Vita B. Symeonis Monachi; simili modo Domus S. Petri, pro Cathedrali Coloniensi, apud Conradum Mon. in Vita B. Wolphelmi Abb. cap. 15.

Domus S. Benedicti, Ecclesia sub nomine S. Benedicti Deo consecrata, in vetusto Ordine Officii divini ante Pascha, quem exhibet Mabillonius Analect. tom. 4. pag. 454.

Domus Dei, Gall. Hôtel-Dieu, Nosodochium vel Nosocomium, ubi recipiuntur et aluntur pauperes aegroti. Index MS. Beneficiorum Eccl. et Dioec. Constant. fol. 6: Domus Dei Constantiensis percipit duas partes garbarum. Litterae Caroli VI. Franc. Regis ann. 1385. adv. Cardinales, qui fere omnia regni obtinebant beneficia in Anecdotis Martenianis tom. 1. col. 1615: Volumus..... quod statim atque aliquem Episcopum regni nostri, vel Abbatem seu Priorem, aut Orphanotrophum, seu Domus Dei vel hospitalis administratorem... ab hac luce migrare continget, dictus Praepositus Parisiensis, aut Senescallus, vel Ballivus seu ejus Locumtenens, in cujus Praepositura, Senescallia, aut Baillivia bona ex decessu talis decedentis relicta reperta fuerint, illa realiter et de facto ad manum nostram apponat, si per Executores aut haeredes ipsius Episcopi mortui, aut per Religiosos Conventuum Monasteriorum, aut Fratres hospitalium vel Domorum Dei, requisitus fuerit, aut si, etc. Si hospitale, sive Domus Dei, apud Rymerum tom. 10. pag. 111. col. 1. Charta Johannis Domini de Doyaco pro Monialibus infirmariis B. M. de Fontanis ann. 1249. ex Archivo ejus Ecclesiae: Juxta nemus Domus Dei de Rameia, quod olim bonae memoriae Dominus Matthaeus de Doyaco Miles avunculus meus religiosis Monialibus Infirmariis Ecclesiae B. M. de Fontanis... in puram dedit eleemosinam.

Domus Diruta vel Condemnata. Vide Condemnare.

Domus Domestica, Propria, tit. 37. Capitul. Caroli Calvi cap. 12.

Domus Dominica. Vide Domus Spiritualis.

Domus Episcopi. Vide Episcopium.

Domus Ecclesiae. Gregor. Turon. Hist. lib. 2. cap. 23: Praeparato epulo, jussit (presbyter) cunctos cives in Domo ecclesiae invitari. Vide Episcopium.

Domus Fidei, ipsa Ecclesia et religio Christiana. S. August. Epist. 75: Quoniam ipse in Domo Fidei justius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur, ubi docetur. Hinc Domestici fidei, qui ex Ecclesia et in Ecclesia sunt, Fideles. Vide in hac voce.

Domus Fortis, id est, Munita. Occurrit pluries in Regesto 87. Chartophylacii Regii. Vide Fortis Domus.

Domus Inaedifficata, Locus domui aedificandae aptus. Stat. Montispessul. ann. 1204: Item ponitur quod si emitur Domus inaedifficata, datur quinta pars pretii domino pro consilio..... Quicumque comparat Domum vel solum forte inaedifficatum in Montipessulano, etc.

Domus Justitiae, Ubi jus dicitur. Pactum inter Roger. episc. et cives Camerac. ann. 1185. ex Tabul. Camerac.: Ceterum si memorati stalli vel bigae suo pro forefacto capiantur, ad Domum justitiae deferentur; sed nisi per praepositos non reddentur.

Domus Karitatis, vulgo Maison de charité, In qua erga pauperes charitatis officia exercentur. Libert. castri de Cutsiaco ann. 1333. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 54: Bernardus Giraudi, Alguerius Salas, etc. electi per sindicos universitatis hominum castri de Cutsiaco, congregati in Domo karitatis communis universitatis praedictae, ubi moris est infra castrum congregari.

Domus Librationis Avenione, Domus in qua pauperibus quotidie distribuebatur panis, ob cujus panis figuram praedicta domus Pignota etiam dicta est. Memoratur in Instrumento anni 1335. ex Histor. Delphinali quam consule tom. 2. pag. 294.

Domus Necessaria, Latrina, seu Locus ad necessariam ventris exonerationem accommodatus. Antiquae Consuetud. Canonicor. Regular. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1224: Intrantes vero Domum necessariam, quantum possunt abscondant vultus suos in capitiis suis. Domus necessaria in longum septem (habebat tesias) in latum sex, in Charta Iterii Domini de Tociaco pro Monaster. de Rupibus ann. 1211.

Domus Patrua, f. Principalis, inde sic dicta quod sit quasi Parens inferiorum: Galli dicimus Chef d'Ordre, ubi de prima Monachorum domo agitur. Testam. Jacobi Arrag. Regis ann. 1272. in Anecd. Marten. tom. 1. col. 1143: Item (legamus) operi Fratrum Poenitentiae Jesu Christi Domus patruae ducentos Morabatinos. Vereor ne sit nomen proprium.

Passim occurrit in Chartis xvj. saec. pro Domo paterna, apud Provinciales, quibus vernacule dicitur Oustau peiroulau, Catalanis Ostal peiroal.

Domus Pensilis. Eucherius Lugdunensis in Epistola ad Phylonem Presbyterum: Hoc tamen peto ab ipso fratre nostro, ut Domum pensilem, quam jussimus fieri, nobis praepararet, et membranas. Columella lib. 12. Pensile horreum dixit, repositorium sublime et editum. Cameram pendentem, Sidonius lib. 2. Epist. 2. Κρεμάστους περιϐόλους, Palladius in S. Chrysostomo cap. 13. ϰρέμαστον ϰῆπον, Manuel Chrysoloras in Epist. edita post Codini Orig. Constantinop. pag. 127. Pensiles horti olim Thebis AEgyptiis memorabiles. Domos vero pensiles, quae pontibus inaedificatae sunt, appellavit auctor Vitae S. Leobini Episcopi Carnotensis num. 15. de Lutetia Parisior.: Ignis exiliens Domos pendulas, quae per pontem constructae erant, exurere coepit.

Domus Pie Doce. An Schola sic dicta, quod ibi pia et ad salutem necessaria doceantur ? Domus quae est intra Domum pie doce et Domum Hunfredi Ausberge, in Instrumento anni 1224. ex Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 1012. Vereor et hic ne sit nomen proprium.

Haud dubie cognomentum hominis, vulgo Pied-d'Oye. Lambertus Pesaucae, in Charta ann. 1125.

Domus Pietatis, Xenodochium pauperum, quale Parisiis exstat, vulgo dictum La Pitié, quod B. Virgini imaginem Crucifixi super genua tenenti dedicatum sit. Consuet. de Trya ann. 1325. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 54: Item quod consules et universitas dictae villae possint construere... in dicta villa... duas Domos pietatis,... in quibus pauperes Christi recipiantur.

Domus Quadrata, Ex quadratis saxis constructa. Charta ann. 1230. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 198. v°: Ego Girardus de Montigneio miles notum facio,..... quod cum venerabilis pater et dominus episcopus Lingonensis haberet medietatem per omnia in situ Domus meae petrinae et quadratae, etc. Vide Quadratarii.

Domus Regis, Curia. Leges Henr. I. Regis Angliae cap. 80: Domum Regis dicimus, ubicunque in regione sua sit, cujuscumque feudum, vel mansio sit. Ludovicus VII. Rex Francor. apud Thwroczium, dicebat, Domum Regis esse quasi Ecclesiam. Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 450. et tom. 2. Capitul. Baluzii col. 1150.

Domus Religiosa, Monasterium, Gall. Maison Religieuse. Occurrit apud Rymer. tom. 10. pag. 803. et alibi.

Domum Revocare, in Vocabulario Juris utriusque est Dicere te non debere litem pati eo loco quo conveneris; sed ibi ubi Domum habes. Unde Legatus qui mittitur Romam, vel vocatur a Principe pro necessitate vel utilitate Reipublicae non tenetur tunc ibi respondere, sed habet jus revocandi Domum.

Domus Spiritualis. Regula S. Pachomii inter Acta SS. Maii tom. 3. pag. 346: Nemo in Domo spirituali comedat, sed potius in dominica vel in Monasterio ejusdem fidei. Postremum hoc addi videtur, inquit Editor, propter Monasteria Arianorum vel Origenistarum, quae non potuerunt iis temporibus defuisse, maxime si Monasterium intelligas in prima ac propria significatione, in quo unus aliquis solitarius degit; vel duo tantum simul: quae autem Spiritualis, quae Dominica Domus, dicatur, non facile est divinatu. Fortassis Dominica dicitur hospitium seu diversorium publicum, ad Domini, puta Caesaris, jus pertinens; Spiritualis autem locus aliquis deliciosus, liberum aerem undique admittens, nec satis clausus honestati. Haec vir doctissimus. Mallem Dominicae nomine Catholicam Ecclesiam seu Religionem intelligere, ut Domus Dei paulo superius explicata est; Spiritualis vero haereticam Domum. Fuerunt ante id tempus haeretici, qui se jactarent Spirituales, orthodoxos vero Psychicos appellarent, ut de Valentinianis expresse docet Irenaeus adv. Haer. Valentini lib. 1. cap. 1.

Domus Terranea, f. Tugurium terra et luto constructum, domuncula rustica, Gregorii Monachi Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 536: Et dedit in supra dicto sancto Adriano portionem Leonis, et in Regione quae vocatur Vicus Patricii Domum terraneam cum curticella, et in fundo Lippiano vineam ordinum xc.

Domus Turrales, Turribus instructae, in Chronic. Willelm. Nangii ann. 1226.

Domus Venerabilis, Xenodochium, ubi pauperes curantur et aluntur. Charta Henr. IV. imper. ann. 1118. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. aevi col. 579: Praeceptum, quod appellant bannum, emisit super Domo venerabili, hoc est, ospitali, quae constructa est juxta Renum in curte Marchionis, ut in omnibus rebus, quas comitissa Matildis eidem venerabili Domui largita erat,.... ab omni injuria permaneant inlaesa. Vide supra Domus karitatis.