Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DONA

DONA, Capitulare Caroli M. ann. 807. cap. 3. edit. Baluzianae: Omnes itaque fideles nostri Capitanei cum eorum hominibus, et carra sive Dona, quantum melius praeparare potuerint, ad condictum placitum veniant. Capitul. Caroli Calvi tit. 43. sub fin. Convent. Cariac. ann. 877.: Dedit omnibus licentiam cum Dei gratia et sua redeundi ad propria, exceptis his, quos specialiter pro specialibus causis considerandis, vel pro Dona liberanda secum aliquantis diebus manere praecepit. Vide Donum 2.