Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DONA

DONA,² Gall. une Donnée, hoc est, Donatio et distributio, praesertim illa, quae publice fit pauperibus. Testamentum Beatricis de Sabaudia Comitissae Provinciae ann. 1263: Volo, quod fiat generalis Dona sive distributio ter in singulis septimanis omnibus pauperibus. Garandir la Donne, in Consuetudine urbis Insulensis art. 59. i. Donum a se factum in se recipere.

Testam. Burgond. de Podio-luper. ann. 1350: Item volo et ordino quod incontinenti post dictum meum cantare, fiat una Dona de pane, vino et carne in dicto castro pauperibus Christi amore Dei, et cuilibet volenti accipere, detur elemomosina usque ad valorem quatuor denariorum. Aliud Girinidonati de Coquiriaco, dom. de Peisselay in Bellijoc. pago ann. 1438: Testator vult die suae sepulturae erogari Christi pauperibus unam Donam debite notificatam per octo dies in ecclesiis parochialibus, distantibus hinc et hinc a villa Laii tribus leucis, et cuilibet Christi pauperi ad dictam Donam venienti dari et erogari valorem salis duorum obolorum regiorum semel, et etiam eis distribui die ejus Donae in pane viginti asinatas siliginis mensurae Laii.