Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DONO

DONO, (DONARE) Praetio dare, vendere. Charta ann. 1150. ex Cod. reg. 5132. fol. 106. v°: Et solebat abere comes (Barchinonensis) in isto honore tabernam cum vino, quod ibi Donabat. Vide Donum 2. Germanis Schenken etiam est Potulenta vendere. Adel.

. 2. DONARE, Terminari. Charta ann. 1035. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Pergit de alio fronte usque in area decimaria, et usque in via subtus crota, et girat super viam usque ad vineam S. Mariae, et postea flexit se super perecium et Donat usque in viam quae venit de Frejurio. Sed leg. fortassis Durat.