Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DONUM

DONUM, Corpus Christi mysticum, quod offertur in Missae sacrificio, Gr. ἅγιον δῶρον, seu τὰ ἅγια δῶρα. Τὸ δῶρον, ἤτοι προσφορά, apud Cyrillum Alexandrinum contra Anthropomorph. cap. 12. Hildebertus Cenoman. Carm. de Mysterio Missae: Interea veniens in sacra veste Sacerdos,   Altaris dextram Dona daturus adit. Infra: Hinc est quod post haec offert sacranda Minister   Dona, dehinc populus quod sibi lege licet. Ibidem: .... Post haec Dona sacranda sacrat. Rursum: In quo jam mortis, mitisque piusque recordans,   Appellat triplici nomine munus idem. Dona vocat primum, quoniam Deus has dat ut inde   Sustentaretur lege modoque caro. Munera sunt, quoniam Deus his donatur, et inde   Munerat auctorem, cui dedit auctor eas. Nam quod Sacrificii censentur nomine, monstrat   Qua ratione prius munera dicat eas. Vita Metrica MS. S. Mauri Abbatis: Sumptus vivificis sacro libamine Donis. In Liturgia S. Chrysostomi Sacerdos ait: Ἀξίωσον προσενεχθῆναί σοι ὑπ᾽ ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ ϰαὶ ἀναξίον δούλου σοῦ τὰ δῶρα ταῦτα. Id est: Da, ut a me peccatore et indigno servo tuo haec Dona tibi offerantur. Et mox, satis innuit quid muneris et δώρον vocabulo intelligatur: Σὺ γὰρ εἶ ὁ προσφέρων ϰαὶ ὁ προσφερόμενος: Tu Christe idem es, qui offers, et qui offerris. Hinc apud Graecos Patres μεταλαμϐάνειν τῶν ἁγίων δώρων est participare sacrae Coenae. Balsamon ad Canonem 19. Concilii Carthag.: Δίδοται ἡ εὐχαριστία ἤγουν τὰ ἅγια δῶρα. Concil. Calchedon. Act. 10: Τὰ ἅγια Δῶρα ἄνω ἐν τῷ ἐπισϰοπείῳ ἐϰοινώνησαν μετ᾽ ἀλλήλων. Sed et Graecis δῶρα interdum dicuntur sacri panes, oblati ad divinum Sacrificium, ex quibus particula desumitur ad Corpus Domini conficiendum. Vide Cabasilam cap. 2. 3. 10. infra in, Munus et Glossar. med. Graecit. voce Δῶρον.