Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DONUM

DONUM,² Praestatio quaevis, tributum, quod sub donationis ultroneae titulo Domino praestatur. Salvian. lib. 8. extremo de Gubernat. Dei: Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus, aurum, quod pendimus, munera vocamus. Dicimus Donum esse, quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimae ac miserrimae. Capit. ann. 807. cap. 3: Omnes itaque fideles nostri Capitanei cum eorum hominibus et carra sive Dona, quantum melius praeparare potuerint, ad condictum placitum veniant. Charta AEthelbaldi Reg. Merciorum ann. 749. apud Ingulph. et Will. Malmesb.: Concedo, ut omnia Monasteria et Ecclesiae regni mei a publicis vectigalibus, operibus, et oneribus absolvantur,.... nec Munuscula praebeant Regi vel Principibus, nisi voluntaria. Matth. Paris ann. 1251: Nec jam civiles habebantur hi, qui Regi et Regalibus hospitia cum procurationibus splendidis exhibuissent, nisi Muneribus nobilibus et magnis Regem ipsum, Reginam, et Edwardum, et aulicos sigillatim respectos honorarent: imo nec erubuit ipsa non tanquam gratuita, sed quasi debita postulare. Charta Will. Nothi Regis Angl. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 352: Ut libera sit ab omni consuetudine.... et omni geldo, et scolo, et auxilio, et Dono, et Danegeldo, etc. Adde pag. 192. tom. 2. pag. 827. Tabular. Ecclesiae Ambian.: In omni territorio Communi Nigellae habent Canonici tres partes terragii et medietatem Doni, et in terra vavassorum medietatem terragii, et medietatem Doni. Alibi: De Canonicis vero tenet Majoratum praedictae villae.. ad Majoratum vero ejus nihil pertinet, nisi Donum praedictae villae et 6. denarii in emendationibus hominum. Rursum in eod. Codice: Sed et terrae eorum debent et terragium, et Donum, et Decimam. Ibid.: In Dono villae de unoquoque equo solvuntur duae garbae. Et alio in loco ubi de juribus ejusd. Eccles. in villa de Camons: Donum etiam totius villae pertinet ad partem Canonicorum, et est tale: De unoquoque equo quem habet homo in vinctura persolvit xii. garbas et dimidiam; ille vero qui equum non habuerit x. Quarta etiam pars Doni erit de frumento, quarta de siligine, quarta de hordeo, et quarta de avena, si tot species annonae habuerit; si autem unam tantum speciem, sive duas, sive tres, de tali annona quam habebit secundum justam considerationem Doni, ut cum integritate persolvat. Charta ann. 1267. ex Tabul. S. Richarii: Salva in omnibus praedictis Abbati et Conventui dominiis fundi.... omnimoda justitia; itemque Dono et decima, quae prout antea percipere consueverunt, percipient. Charta Roberti Comitis Lauretelli ann. 1115. in Chron. Beneventano S. Sophiae: Ita ut nullum herbaticum vel Donum, ullamque solutionem exinde postulent, vel exigant. Charta ann. 1307. apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 436: Et ottroions, que nous, nos hoirs, nos successeurs, ne autres, ne fera, imposera ausdits hommes tailles, ne venoage, ne aussi doresnavant pour lever, exiger Don, venoage, exaction, ne autre chouse quelconque, etc. Ubi fateor, vim vocis venoage me non percipere, nisi ventage scriptum fuerit. Vide, Venda, et Guidagium, Portorium; id enim forte significat Venoage, ut ex locis ibi laudatis licet conjectare. Adde Foros Morlanenses art. 37. Libertates Villar. de Luriaco et de Moneto, et alias in Biturigibus apud Thomasserium lib. 1. cap. 56. 65. 68. etc.