Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DORMIO

DORMIO,² (DORMIRE) Mortem obire, fato fungi, Scriptoribus Ecclesiasticis, Joan. 11. 1. ad. Corinth. 11. et 2. ad Thess. 4. Eucherius Episc. Lugdun.: Dormire, transire, et apud Christum requiescere, ut in PS. Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ? Oratio super diptycha, in Sacramentario Gregorii M.: Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum ill. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et Dormiunt in somno pacis. Theophilus Patr. Alexandrin. in Commonitorio: Post baptismum in Clerum promotus, in Clero maneat, si illa (uxor) Dormierit, et post baptismum cum ea rem non habuerit. Vetus Epitaphium Pisae in Italia apud Laur. Schraderum: Bene merenti in pace Sylvanae, quae hic Dormit, vixit annos 21. menses 3. horas 4. scrupulos 6. deposita nono Kalendas Julias. Aliud Romae in Ara Caeli: Respectus, qui vixit ann. 2. et menses 8. Dormit in pace delicium. Neque Christiani tantum, sed et Pagani veteres hac usi loquendi formula. Moschus in Epitaphio Bionis v. 104: Ἄμμεσ δ᾽οἱ μεγάλοι ϰαὶ ϰάρτεροι, ἤ σοφοί ἂνδρες, Ὁππότε πρῶτα θάνομες, ἀνάϰοοι ἐν χθονὶ ϰοίλᾳ Εὔδομες εὐ μάλα μαϰρὸν, ἀτέρμονα, νήγρετον ὔπνον. Moschopolus Περί σχεδῶν pag. 173: Νήγρετος ὕπνος, ὃν ἐγρηγόρησις οὐ διαδέχεται, cui nempe opponitur ἐγἐρσιμος ὓπνος, apud Theocritum in Herculisco v. 7. Μαϰρόν ὓπνον alii vocant, ut Orpheus hymno εἰς θάνατον, et vetus Epigramma apud Laërt. in Biante. Silius Italicus lib. 5.: .... Et longo componit lumina Somno. Ita longam Noctem, mortem appellat lib. 8. ἰερόν ὕπνον, Callimachus Epigr. 15. dum ait, viros praeclaros non mortem obire, sed sacrum somnum dormire, quod de viris sanctitate aliqua illustribus dicebant Christiani: Τῇδε Σάων ὁ Διόνυσος Ἀϰάνθιος ἰερόν ὓπνῳ Κοιμᾶται, θνήσϰειν μὴ λέγε ἀθανάτους. Quomodo etiam Sibyllina oracula lib. 1. pag. 164: .........οὑ γὰρ ἀνίαις Τειρόμενοι θνήσϰον, ἃλλ᾽ ὡς δεδμημένοι ὓπνω. Theocritus in Dioscuris v. 203. ϐαρὺν ὓπνον: idem Callimachus Epigr. 22. τὸν πᾶσι ὓπνον ὀφειλόμενον, vocant.

Dormitio, Obitus, mors, S. Cypriano Epist. 66. S. Hieronymo Epist. 29. 79. 89. S. Hilario in Psalm. 126. et aliis passim. Chron. Centul. Hariulfi lib. 4. cap. 12: Quod superfuit totius vitae in sancto ibidem explevit servitio, qui etiam viii. Kal. Maii Dormitionem accepit. Joan. Monachus lib. 1. Vitae S. Odonis: Factum est non multo post, ut ipsa Dormitionem acciperet in Domino. Vita S. Pharonis cap. 103: Post Dormitionem Watberti Episcopi. Vita Ludovici Pii ann. 816: Inter haec D. Leonis Romani Antistitis Dormitio nuntiatur Imperatori. Acta Murensis Monasterii pag. 55: Ut dies Dormitionis suae cum eo celebraretur ii. Kal. Martii. Vita S. Anstrudis Abbatissae Laudunensis cap. 11: Defectus corporum, non mors, sed Dormitio et Somnus in Scripturis sanctis appellantur: quia substantia humanae corporalitatis non tollitur, sed per gloriam resurrectionis in perpetuas aeternitates reformabitur ab illo, qui mortem sua morte dissipavit.

Dormitio S. Mariae, Deiparae Assumptio, quae Pausatio dicitur in vetustissimo Kalendario. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap 11: Jusso etiam Kebone in loco ipso usque ad Dormitionem Mariae hospitari. Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 14: ...... Sanctae Dormitio Virginis atque In medio mense, qui sextus noscitur esse Tunc celebrabatur. Vulgo 15. August. Vide Haltaus. ad hunc diem. Adde Synodum Moguntinam anno 1071. Anastasium in Sergio PP. pag. 62. etc. Graecis Assumptio B. Mariae Κοίμησις etiam dicitur. Xanthopulus in Synopsi festorum anni: Κοίμησιν Ἅγνης, τῂν μεθάστασιν λέγω. Passim in Menaeis et Scriptoribus Graecis.

Dormitio S. Joannis. Burchardus Monach. de Casib. S. Galli cap. 2: Ad dexteram vero partem ejusdem capellae Assumptionem S. Mariae cum depinxisset, aram etiam ei ibidem consecravit: in sinistra vero parte Dormitionem S. Joannis cum decolorasset, sibi etiam inibi altare aedificavit.