Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DUBIO

DUBIO, Instrumentum incurvum, vel quo aliquid curvatur et inflectitur; Hispan. Doblar, curvare, inflectere, nos Doubleau appellamus arcum majorem primarium. Guido de Vigev. MS. de Modo acquir. et expugn. T. S. cap. 2: In pertica circa calosum sextum sint Dubiones quatuor, cum quibus plicentur seu ligentur ipsi podii,... et illi quatuor podii ligentur cum suis Dubionibus.