Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DUBIUM

DUBIUM, Timor, metus, periculum, nostris alias Doubte. Arest. parlam. Paris. sub Joan. reg. Franc. ex Cod reg. 8312. 5. fol. 13. r°.: Et illud, guerris vel earum Dubio cessantibus, caperent sicuti antea tenebant. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 147. Chartoph. reg. ch. 330: Erant quaedam gentium armorum societate supra patriam, quae valde propter hac in Dubio constituebatur,... exponens recordans quod patria erat valde Dubia, etc. Hinc Doubtif, pro Timidus, formidolosus, vulgo Timide, craintif, apud Monstrel. 3. vol. fol. 104. r°.: Le duc de Bourgogne respondit à ce que le chancellier de France avoit dit, que son fils estoit Doubtif; s'il est Doubtif, dit-il, il ne tient pas de moy: car oncques en ma vie je ne Doubtay homme. Vide supra, Dubitantia.