Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DUCO

DUCO,² (DUCARE) Ducem agere, Ducatum tenere. Versus palae altaris aedis S. Marci Venetiis inscripti: Tunc Ordelaphus Faledrus in urbe Ducabat. Rursum: Dandolus Andreas praeclarus honore Ducabat. Charta Veneta ann. 1430: Ducante inclito Domino Francisco Foscaro. Andreas Dandulus in Chronico, de Petro Candiano Duce Venetor.: Ducavit menses quinque. Et apud Murator. tom. 12. col. 466: Ducante illust. D. Andrea Contarens inclyto Venetiarum Duce. Cod. 469: Ducavit fideliter annis xv. etc.