Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DUO

DUO, (DUERE) Dare, vincere. Duit, Dedit. Papias. Gl. Lat. Gr.: Duit, δοῖη, Duint, δοῖεν. Apud Antiquos, ac praesertim apud Plautum, haud semel reperias Duis pro Dederis, Duit, pro Det vel Dederit, Deperduint pro Deperdant, etc. non tamen Duere pro Dare. Glossar. San-German. num 501. solum habet: Duere, Vincere. Vide Duo.