Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DURA

DURA, Privilegium Balduini Regis Jerusalem ann. 1130. apud Murator. tom. 12. col. 275: Quod si apud Acon furnum, molendinum, aut balneum, stateras, sive modios, et Duram, ad vinum, oleum, vel mel mensurandum in vico suo facere voluerint, libere liceat, quicunque voluerint in omnibus inibi habitantibus absque omni contradictione precio suo coquere, molere, balneari, mensurare. Videtur esse species mensurae. An non legi posset Durna ? Vide in hac voce.

Eamdem Chartam rursum edidit idem Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 919. Sed utrobique legendum Duzam ex Will. Tyrio lib. 12. cap. 25. et ex Charta ann. 1123. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1540. Vide in Butta 3.