Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): E

E, littera numeralis, quae 250. designat. Unde versus: A quoque ducentos, et quinquaginta tenebit.

E. in superscriptione Cantilenae, ut aequaliter sonetur, eloquitur. Ita Notkerus Balbulus Opusc. Quid singulae literae in superscriptione significent Cantilenae. Vide, A.

E pro A interdum ponitur, ut Condemnetus pro Condemnatus, in Privilegio ann. 696. apud Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xvii. Ebonnatus pro Abonnatus. Insuper pro Ai, ut Esantia pro Aisantia. Passim pro AE quia similis est pronuntiatio. Saepe etiam pro I, ut Basileca, pro Basilica, Possedere pro Possidere, et apud Antiquos Amecus pro Amicus: etiamnum promiscue scribimus Eis et Iis, Deis, et Diis.

E, Praepositio vel privativa, ut Enervis; vel intensiva, ut Enarro, vel pro Extra, ut Educo. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.