Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ECCLESIA

ECCLESIA, Gloss. Lat. Gr.: Conventus, Ἐϰϰλησία Gloss. Lat. MS. Regium: Ecclesia, Evocatio, vel collectio, conventus. Gloss. MSS. ad Canones Concil.: Ecclesia, Convocatio. Lib. 1. Maccab. 3. 13: Congregavit Judas congregationem fidelium et Ecclesiam secum. Amalarius lib. 3. de Eccl. offic. cap. 2: Ecclesia est convocatus populus per ministros Ecclesiae ab eo qui facit unanimes habitare in domo. Ipsa domus vocatur Ecclesia, quia Ecclesiam continet. Epistola Cyrilli Alexandrini Patr. Alexandr. inscripta Aurelio et Valentino Episcopis et omni sanctae Congregationi in Carthaginensi Synodo congregatae sic clauditur: Et alia manu, Deus et Dominus sanctam Ecclesiam, id est, congregationem custodiat. Edictum Constantini et Licinii pro Christianis apud Lactantium lib. de Mortibus persecutor. num. 48. Corpus Christianorum vocat, quod Christiani ipsi Ecclesiam: Quae omnia corpori Christianorum protinus... tradi oportebit. Et mox: Quoniam iidem Christiani non in ea loca tantum, ad quae convenire consueverunt, sed alia etiam habuisse noscuntur ad jus Corporis eorum, id est Ecclesiarum, non hominum singulorum pertinentia. Anonymus in 3. Rhetoricor. Aristot. pag. 165: Ἐϰϰλησία, λέγεται ὅταν συνδρομὴ γένηται πολλῶν χάριν τινὸς βουλῆς ϰαὶ σϰέψεως. Ammonius: Τὴν ἐϰϰλησίαν ἔλεγον οἱ Αθηναῖοι τὴν σύνοδον τῶν ϰατά τὴν πόλιν. Qua notione etiam Conventui Monachorum applicatur a S. Bernardo in Epist. ad Episc. Suessionensem tom. 1. edit. Mabill. 1690. col. 261: Quod juris est Monasterii sui perdat propter verbum incaute a se inconsulteque prolatum, et absque Ecclesiae suae assensu.

Ita vocem hanc Graecam sumi passim notum est; sed postea pro loco ipso in quo congregationes fiunt, usurpari coepit, proinde pro templo seu aede sacra publico pietatis exercitio et cultui divino destinata, in quam convenit fidelium coetus. Quod nuperum non esse arguunt quae leguntur apud S. Paulum 1. Cor. 11. Nam cum dixisset vers. 18. Quum convenitis in Ecclesiam, mox versu 20. repetens, quum convenitis eodem loci indicans ἐϰϰλησίαν non tam denotare multitudinem eorum qui conveniebant, quam locum in quem conveniebant. Et vers. 22: Enimvero num domos non habetis ad edendum et bibendum ? an Ecclesiam Dei contemnitis ? Ubi Ecclesia pro domo in quam convenitur sumi certum est. S. August. Epist. 157: Sicut appellamus Ecclesiam, basilicam qua continetur populus, qui vere appellatur Ecclesia, ut nomine Ecclesiae, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet, etc. Idem in Quaest. super Levitic. lib. 3. quaest. 57: Ecclesia dicitur locus, quo Ecclesia congregatur, etc. Gerardus Episcopus Cameracensis in Synodo Atrebatensi ann. 1025. cap. 3: Porro ipsa domus idcirco vocabulum habet Ecclesiae, quia continet Ecclesiam, id est populum convocatum ab eo qui facit unanimes habitare in domo. S. Germanus Patr. CP. in Theoria Mystica: Ἐϰϰλησία ἐστὶ ναὸς Θεοῦ, τέμενος ἅγιον, οἶϰος προσευχῆς, συνάθροισις λαοῦ, etc. Lactantius lib. de Mortib. persecutor. num. 12: In alto enim constituta Ecclesia ex palatio videbatur. Tertullian. de Idolol. cap. 7: Tota die in hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens Christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei. Vide etiam Forcellinum.

Primae Ecclesiae Romae a Beato Petro constructae et consecratae dedicationem referunt vetera Martyrologia die Kal. Aug. Quae autem illa sit, et an adhuc supersit, disquirunt in primis Franciscus Maria Florentinus ad vetus Martyrolog. Lucae evulgatum exercit. 11. et Cardin. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 19. n. 1.

Primam vero Ecclesiam palam et publice a Christianis conditam, eam esse Romae, quam S. Salvatoris vocant, tradit Nicolaus PP. Epist. 7. ad Michaelem Imp.: Ecclesia Salvatoris, quae ab auctore vocatur Constantiniana, et quae prima in toto terrarum orbe constructa est.

Prima denique in honorem Deiparae aedificata, fuit Diospolitana, seu Liddensis, 18. miliarib. ab Hierosolymis, quam a SS. Petro et Joanne, ipsa adhuc vivente Deipara, ut et ejusdem in ea repositam imaginem a S. Luca depictam, testatur Joannis Damasceni seu Orientalium Synodica ad Theophylum Imp. pag. 115. De qua legendi praeterea Simeon Logotheta in Leone Armenio n. 5. et Anonymus de imagine Deiparae quam Romanam vocabant, apud Lambecium lib. 8. de Biblioth. Caesar. pag. 380. Id alii Tortosae seu Antarado in Syria adscribunt: illic enim Ecclesiam divae Virgini a Petro et Paulo cum Antiochiam properarent, propriis manibus aedificatum, ex veteri traditione scribit Willebrandus de Oldenburgo in Itinerario Terrae Sanctae. Vide quae de hac aede adnotamus ad Joinvillam pag. 98. Sed et in Tabulario Ecclesiae Carnotensis exstat Charta Joan. Regis Franciae ann. 1356. qua is memorat scriptum esse in libris antiquis ejusdem Ecclesiae, eam ab antiquissimo tempore fundatam, videlicet adhuc vivente beata Maria virgine gloriosa. Sed haec ut credantur omnia, fide opus est, non Criticorum inquisitione.

Ecclesia, nude pro Cathedrali apud Procopium lib. 2. de Bello Persico cap. 9. ubi de Antiochenae urbis direptione a Chosroe Persarum Rege: Ἐς τὸ ἱερὸν ἀπὸ τῆς ἄϰρας ϰατέϐαινεν, ὅπερ ἐϰϰλησίαν ϰαλοῦσιν. Et cap. 10: Ἧ μὲν οὖν ἐϰϰλησία, ϰαθαιρεθείσης τῆς πόλεως, ἐλείφθη μόνη, etc.

Ecclesia, nude etiam pro Parochia. Charta ann. 1095. apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2. col. 145: Pateat igitur donasse me S. Martino... mei juris Ecclesiam quam in parrochia Redonensis Episc. sitam, in honorem B. Audoeni Archipraesulis Rotomag. exstructam, quam Ecclesiam de Revocaria vocant.

Sic nostris etiam Esglise, pro Parochiae districtu et territorio. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 1: Iceux mariez, qui estoient taverniers, alerent boire et essaier en l'Esglise d'Ardin, qui est forte des vins de Mabile Ratande. Aliae ann. 1406. in Reg. 160. ch. 353: Jehan le Telier estoit demourant en l'Esglise de Warmileouasses,... et Martin le Telier à Bulles, assez prés d'icelle Esglise. Yglise, pro Eglise, non semel in Testam. ann. 1317. inter Probat. Hist. Sabol. pag. 379.

Ecclesia, Domus, ut videtur, Curionis, Gall. Le Presbytere. Canones Hibern. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 4: Nemini Clericorum aufferri debet locus quem anni circulo inhabitaverit, super quem Ecclesiam, id (id est) domum suam aedificaverat... In hac Synodo judicatum est: In quocumque loco Sacerdos aedificaverit Ecclesiam suam, id (id est) domum suam in uno anno, haereditas ejus erit sempiternum.

Eglise, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 117: Le suppliant et son compaignon entrerent dedans l'Eglise, en laquelle ils trouverent une femme, qui se disoit chambriere du curé dudit lieu de Bricy, couchée en ung lict, etc. Eodem nomine appellatur Eremitae habitaculum, cui scilicet capella seu sacellum adjunctum est, in aliis Lit. ann. 1467. ex Reg. 195. ch. 151: Ung hermite qui... faisoit sa demeure en une petite Eglise, nommée Nostre Dame de Primecumbe,... prés Sommieres.

Ecclesia, Monasterium. Charta anni 1176. apud Miraeum tom. 1. pag. 713. col. 2. pro Monachis Marchianensibus: Vinagium et pidagium de omni vino, quod Fratres ducunt ad Ecclesiam, ad opus suum, per transitus nostros libere transire et nihil omnino a ductoribus vini exigere, etc. Charta ann. 1166. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 54: Ego Ansoaldus Dei patientia Compendiensis Ecclesiae humilis minister. Idem infra dicitur Abbas Compendiensis. Statuta MSS. Augerii II. Episc. Conseran.: In virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne aliquis Monachus solus absque uno saltem Monacho socio in villis seu Ecclesiis commoretur, id est, Prioratibus, a majori Monasterio fere pendentibus, quo mitti solebant Monachi, vulgo dicti Obedientiarii.

Charta Auberti Latiniac. abb. ann. 1223. in Chartul. Campan. fol. 280. col. 1: Cum discordia verteretur, inter nobilem virum Theobaldum illustrem comitem Campaniae et Briae palatinum ex una parte, et nos ex altera, super gisto quod idem comes dicebat se habere pro voluntate sua in Ecclesia nostra, quotienscumque ad Ecclesiam veniebat: tandem pro remedio animae suae et antecessorum suorum admensuravit idem gistum ad centum libras Pruvinensis monetae... Concessit supradictus comes ... duos matricularios in Ecclesia, unum carpentarium, etc.

Ecclesiae apostolicae. Vide Apostolicae Ecclesiae et librum de Concordia S. et 1. lib. 7. cap. 17. § 6. et 7. et cap. 4. § 7. Cangio sunt Cathedrales omnes, Petro de Marca, Quas apostoli fundaverant.

Ecclesia Articularis, Ab alia dependens, alterius membrum, capella, apud Leuckfeld. in Antiq. Walckenried. part. 1. cap. 12. pag. 179. ubi inter privil. ord. Cisterc. illud recensetur: Tam in Ecclesiis nominari capitalibus, quam in Articularibus sive capellis.

Ecclesiae Baptismales, ubi baptismus celebratur, ut est apud Attonem Episcopum in Capitul. cap. 20. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 30: Presbyteri plebium, qui Baptismales Ecclesias tenent, et minoribus Presbyteris praesunt. Occurrit passim, in Concilio Vernensi ann. 755. Meldensi ann. 845. can. 48. Ravennensi sub Joanne VIII. can. 12. in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 17. 24. 29. tit. 10. § 4. Pippin. 1. 18. 26. Lothar. I. 84. et lib. 3. tit. 47. in Capitulis Caroli C. tit. 41. cap. 11. Synod. Pontigon. ann. 876: Ecclesias Baptismales quas plebes appellant. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 399. etc. Quibus in locis per Ecclesias Baptismales fere debent intelligi Parochiales; quamvis et aeliae principales quandoque possint intelligi, in quibus bis in anno, in Pascha scilicet et Pentecoste solemni ritu Baptisma conferri consuevit. Charta Hugon. abb. S. Dion. in Chartul. episc. Paris. fol. 29: Mauricius Parisiensis episcopus in Novavilla beati Dionisii... Ecclesiam Baptismalem aedificandam nobis benigne concessit, et ut circatas et sinodalia, et cetera parrochialia debita episcopo et archidiacono persolvat, et fontes, et cimiterium, campanas et cetera parrochialia absque omni exceptione, sicut matrix et baptismalis Ecclesia obtineat, et proprii sacerdotis praesentia gaudeat. Vide Baptisterium, Ecclesia Baptismalis.

Ecclesia Capitalis, Aliarum caput, a qua aliae dependent. Vide supra Ecclesia Articularis.

Ecclesiae Cardinales, quae vulgo Parochiales. Charta Caroli III. Imp. et Ludovici Imp. ann. 908. apud Caelestinum et Ughellum in Episcop. Bergomensib.: Monasteriis, Xenodochiis, vel Ecclesiis baptismalibus, aut Cardinalibus, seu Oraculis, etc. Vide Cardinalis.

Ecclesia Castellana. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 499: Goisfredus autem Gomercii municeps eundem cum thesauro, quem ferebat, honorifice detinuit, et magistratum Castellanae Ecclesiae, ubi 4. erant Canonici, usque ad mortem concessit, id est, Ecclesiae, quae in Castello erat: diversa ab ea, quam vulgo Extramuraneam vocabant.

Ecclesia Cathedralis, Episcopalis, qua Episcopus sedet in Cathedra. Vide Concilium Tarraconense ann. 516. can. ult. et in voce Cathedra.

Ecclesia Catholica, dicitur nostris quae in toto orbe diffunditur, quam generaliter omnes amplectuntur, ut est apud Optatum lib. 1. et in Decreto Julii I. PP. apud Ivon. lib. 1. Decret. quae per totum terrarum orbem diffunditur, ut ait S. Augustinus Epist. 107. Quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, Catholica vel universalis vocatur, ut Boetius lib. de Sancta Trinitate. Non enim, inquit Isidorus lib. 8. Orig. cap. 1. et lib. 1. Sentent. cap. 19. n. 6. sicut conventicula haereticorum in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed per totum orbem terrarum dilatata diffunditur. Adde eumdem lib. 1. de Ecclesiasticis officiis cap. 1. Marius Mercator lib. Subnotat. cap. 9. § 7. pag. 33: Ecclesia universalis, quam Graeco sermone Catholicam dicimus. Vincentius Lirinens. Commonitorio I: In ipsa Catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est; hoc est enim vere proprieque Catholicum, etc. Et cap. 25: Catholicum vere esse ait,qui in fide fixus et stabilis permanens, quidquid universaliter antiquitus Ecclesiam Catholicam tenuisse cognoverit, id solum sibi tenendum credendumque decernit. Scribit Lactantius lib. 4. cap. 30. singulos coetus haereticorum existimasse suam esse Ecclesiam Catholicam, et Catholicos voluisse videri et dici, cum primam hanc esse Ecclesiae Christianae conditionem pro certo haberent: sed cum id probare haud possunt, eo res veniebat, ut eamdem nostris tandem ultro concederent; quod non semel insinuat S. Augustinus lib. de Vera relig. cap. 7. lib. de Util. creden. cap. 7. et Contra Epist. Manichaei cap. 4. Hinc magna illa de hoc titulo Controversia inter Catholicos Romanos et Donatistas, de qua idem Augustinus lib. 3. Contra Crescon. in Brevic. Collat. 3. cap. 3. Epist. 48. 163. et alibi saepe, Collat. III. Carthag. cap. 101. Optatus, Tertullian. et Pacianus Epist. 1. ad Sympronianum, cujus haec sunt: Ne aestues, Frater, Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen, etc. Vide Gregorium Turon. lib. 6. cap. 40.

Catholicae nude, dictae olim Ecclesiae Catholicorum, cum eas etiam haeretici ipsi hac appellatione agnoscerent. S. Augustinus contra Epist. Manich. cap. 4. In Catholicae, inquit, Ecclesiae gremio me tenet ipsum nomen Catholicae: quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia obtinuit, ut cum omnes haeretici se Catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui ubi ad Catholicam conveniatur, nullus haereticorum, vel basilicam suam, vel domum audeat ostendere. Concilia Catholicae, in lege 1. Cod. de Episc. (1, 3.) id est, Clerus Ecclesiae Catholicae.

Catholicae dictae praeterea majores et Episcopales civitatum Ecclesiae, quod omnium quodammodo essent, nec uni plebi addictae, ut parochiales: vel quod eae viris ac feminis paterent, ut etiam parochiales. Ita Epiphanius in Haeresi Arianorum majorem Ecclesiam urbis Alexandriae ϰαθολιϰήν, ut Damascenam Theophanes ann. 2. Justiniani Rhinothmeti, Sophianam Ancyrae in Galatia Eleusius in Vita S. Theodori Syceotae num. 58. 89. magnam Ecclesiam CP. τὴν ϰαθ᾽ ὅλου Nicephorus lib. 15. cap. 22. vocant. Sed et auctor est Guilleterius, nuperus et eruditus Scriptor, in Athenis hodiernis pag. 214. 271. Ecclesiam ejusdem Urbis Cathedralem Catholicon vulgo a Graecis appellari. Sane in Vita S. Nili Junioris pag. 72. et 123. ϰαθολιϰὴν ἐϰϰλησίαν Episcopalem vertit Caryophyllus. Vide Marin. in Pap. Dipl. num. 75. not. 4. pag. 257. et Coustant. in Epistol. Pontif. pag. 835. not. a et 1057.

Catholicae Ecclesiae, dictae etiam Parochiales. Jo. Diaconus in Episcopis Neapolitanis, in Sotere: Hic Catholicam Ecclesiam beatorum Apostolorum in civitate constituit, et plebem post S. Severum secundus instituit. Occurrit praeterea in Bulla Benedicti VIII. PP. Ind. I. apud Ughellum in Episcop. Portuensib. tom. 1. pag. 139. Hac etiam notione accipi videtur in Canonibus Hibern. tom. 4: Anecd. Marten. col. 4: Quod si mundialis hominis pecunia ablata sit ab Ecclesia, et Ecclesia sit Catholica et ab omni censu libera, damnum Domino restituetur, et usura ejus erit Ecclesiae. Apud Graecos virorum Monasteria et in eis constructa oratoria viris tantum, mulierum mulieribus patent; quod de Sanctimonialium Monasteriis omnino prodit Auctor Vitae S. Nili Junioris pag. 70. Quod etiam apud Latinos obtinuisse in iisdem Sanctimonialium Monasteriis, seu potius oratoriis, ubi interdictum viris ingressum, praeterquam Presbyteris ad agenda Missarum solennia, testatur Anonymus in Vita S. Liobae cap. 1. ut vicissim mulieribus in Monachorum oratoria, cap. 22. praeterea Vita S. Theofredi cap. 9. Vita S. Leutfredi cap. 6. Anonymus in Mirac. S. Bertini lib. 2. cap. 12. etc. Vide Greg. M. lib. 4. Ep. 44. Eae vero Ecclesiae, quae viris et mulieribus, quales sunt paroeciae, patent, ϰαθολιϰαὶ dicuntur, seu generales: atque hac notione usurpant passim, Synodus Trullana can. 59. Codinus de Offic. cap. 1. Leo Grammatic. pag. 459. 472. Symeon Logotheta in Michaele n. 11. Jo. Anagnosta de Excisa Thessalonica cap. 20. Vide Eleusium in Vita S. Theodori Syceotae n. 35. praeterea Gloss. med. Graecit. in Καθολιϰή. Sed et inde apud Messanenses, Ecclesia Graecorum etiamnum Catholica, nude appellatur, quicquid dicat Bonfilius Constantius in Messana lib. 3. pag. 21. Porro in majoribus civitatibus ab ipsis fere Christianismi initiis, Presbyteri per singulas regiones erant dispertiti, quo morientibus facilius subvenirent: qui quidem domicilia sua habebant juxta suam quisque Ecclesiam, ut est apud Epiphanium in haeresi Arianorum: atque inde origo variarum in urbibus Ecclesiarum parochialium.

Ecclesia Cemeterialis, seu Templum cemeteriale, apud Lambertum Ardensem pag. 166: Sepultus est in Templo Cemeteriali juxta sepulchrum uxoris suae.

Ecclesia Civica, Quae est intra civitatem. Charta ann. 1286. in Suppl. ad Miraeum pag. 142. col. 1: Retinentes nobis.... medietatem oblationum,... quae fient in denariis,... sive projiciantur vel ponantur in truncho infra Ecclesiam civicam, vel extra.

Ecclesia Chrismalis, Eadem quae Baptismalis et Parochialis. Charta Manass. episc. Aurelian. ann. 1158. in Chartul. S. Aviti: Capellam illam, quae est Coboliis (leg. de Esqueboliis) in villa beati Aviti, quae usque ad tempus nostrum sine proprio sacerdote et sine cimiterio extiterat, crismalem constituentes Ecclesiam, proprium sacerdotem et cimiterium ei addiximus.

Ecclesia Collegiata, vel Collegialis, Quae est Collegii Canonicorum. Voces Recentioribus notissimae.

Ecclesia Conventualis, In qua est collegium canonicorum vel monachorum. Vide in Conventus 5.

Ecclesiae Curiatae, Parochiales, quibus praesunt Curiones, apud Hermannum Lerbeckium in Chronico Comitum Schawemburgens. pag. 7. Concilium Salmuriense ann. 1313: Ad officium Archidiaconorum spectat examinatio Clericorum ad sacros Ordines et.... ad Curatas Ecclesias promovendorum. Vide Curata Ecclesia.

Ecclesia Decimalis, Quae alteri decimam debet. Martyrol. eccl. Pistor. tom. 1. Biblioth. Pistor. pag. 54: Ecclesia S. Vitalis est Decimalis et suburbana capituli majoris ecclesiae Pistoriensis.

Ecclesia Decimata, Quae jus habet percipiendi decimam. Charta Ludov. reg. Germ. ann. 905. inter Probat. Hist. S. Emmer. Ratisbon. pag. 97: Tradidit idem Druant Ecclesiam decimatam, casam cum curte, etc.

Ecclesia Dioecesana, Parochialis, in Lege Wisigoth. tit. 5. § 6. Vide, Dioecesis.

Ecclesia de Domo, Italis Ecclesia Cathedralis quam vulgo vocant il Duomo. Germanis etiam, praesertim in Archiepiscopi Coloniensis dioecesi. Vita B. Henrici Baucenensis tom. 2. Junii pag. 374: Circa plateam Ecclesiae de Domo. Vide Domus 2. lin. Domus nude etiam, etc.

Ecclesiae Episcopales, Majores, quae sub dispositione Episcopi sunt. Ita interpretatur Savaro de Ecclesiis Claromont. lib. 1. cap. 34.

Ecclesia Filialis, Quae alteri subjecta est, nec proprium habet sacerdotem. Charta Wernh. episc. Patav. ann. 1308. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 218. col. 2: Annectimus... alterum medium juger vinearum ibidem, et duas Ecclesias filiales, etc. Vide Ecclesia mater.

Ecclesia Forensis, Parochia, respectu majoris Ecclesiae. Chron. Montis-Sereni ann. 1151. de quodam Hallensis Ecclesiae Canonico: Qui Forensi Ecclesiae jam per annos 14. praeerat, mortuo Praeposito substituere modis omnibus intendebat.

Ecclesia Imperatoris, Imperatricis, et Comitum ac Vassallorum, in Capitul. Caroli Calvi tit. 52. eadem notione qua infra Regales.

Ecclesia Incastellata, Ad modum castri aut castelli munita. Constit. Petri I. reg. Aragon. ann. 1200: Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treugae defensione constituimus. Charta Jacobi I. itidem reg. Aragon. ann. 1263: Ecclesias autem illas in hac defensione non ponimus, in quibus castella sunt facta. Vide Incastellare.

Ecclesia Inreconciliata. Vide infra Ecclesia reconciliata.

Ecclesia Laicorum, Pars ecclesiae, quae Navis dicitur, in qua laici consistunt. Constit. monast. S. Petri montis tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 437: Sciendum autem quod in Ecclesia laicorum, quae navis dicitur, loqui licebit de licentia de utilibus et honestis.

Ecclesia Libera, id est, sine persona. Ita legitur in Charta Henrici Leodiens. Episc. tom. 3. nov. Gall. Christ. Instr. col. 154. Cum Episcopi Ecclesias Monasteriis concedebant, illas personatui obnoxias, aut ab illo Liberas interdum statuebant. Liberae erant Ecclesiae a persona, cum extincto pastoris seu personae titulo hujusmodi Ecclesiis per Vicarios deserviebatur. Cum vero personatui erant obnoxiae, Clericus deligebatur qui Ecclesiae titulo et aliqua proventuum parte gaudebat, reliquo in Monachorum Canonicorumve usus concesso, qui illi Ecclesiae Vicarium committendum curabant. Personatu autem vacante, rursum Ecclesia ab Episcopo impetrabatur per praestationem quamdam, Altarium redemptionem, vulgo nuncupatam.

Ecclesia Major, Eadem quae, Matrix, Cathedralis. Charta Conradi episc. Traject. ann. 1088. in Batav. sacr. pag. 135: Ut omnes ecclesiae praedictae matrici Ecclesiae sive majori praedictae, perpetuis temporibus sint subjectae. Interdum a Cathedrali distinguitur, ut videre est mox in Ecclesia minor.

Ecclesia Mater, pro Cathedrali in Synodo Romana sub Silvestro PP. cap. 17. in Concilio Islebonensi cap. 29. in Charta Brunonis Tullensis Episcopi, etc. Ecclesia mater et capitalis, in Legibus Henrici I. Regis Angliae cap. 19. Dicitur etiam Ecclesia Mater, apud Rainardum Abb. Cisterciensem in Institut. cap. 32. respectu Ecclesiae filiae, seu quam Ecclesia mater genuit, et quae ab ea profluxit. Vide Pater Abbas.

Ecclesia Mater, Eadem quae Baptismalis, in Orig. Murensis Monasterii pag. 34. 35. Mere Eglise de Paroisse, in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 1. Charta Hugonis Capeti Regis ex Tabulario Fossatensi fol. 13: Videlicet Ecclesias duas, quarum una est mater Ecclesia (villae Mansionum) in honore B. Remigii, et alia capella in honore S. Germani, etc.

Ecclesia Matrix, Cathedralis, apud Gregorium de Verbor. signific. cap. 22. in Concilio Moguntino I. can. 8. Islebonensi can. 9. apud Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 548. 551. etc. Agobardus de Privilegio et jure Sacerdotii cap. 12: Nos ab Ecclesia non recedimus, nec spernimus Matrices Ecclesias: sic legendum puto pro nutrices. Codex Canon. Ecclesiae Africanae can. 123: Εἄν ἐν τοῖς ματριϰίοις, ἢγουν ἐν ταῖς ϰαθέδραις, ἐπίσϰοπος ἀμελὴς γένηται. Matrices cathedrae, in Conciliis Africanis can. 90. Matrices nude pro Metropolitanis et Cathedralibus apud Ferrandum Diac. in Brev. cap. 11. 17. 38. Innocent. III. PP. in Epist. ad Abbatem Alcobatiensem, Concil. Hisp. tom. 3. pag. 411: Nos enim per Matricem Ecclesiam, Cathedralem intelligere volumus, non Romanam. Vide supra Ecclesiae baptismales.

Ecclesia Matricularis, Eadem notione, in Chartis Ludovici Pii Imp. et Ratoldi Episcopi Veronensis apud Ughellum in Episc. Veronensib. pag. 603. 604. 1072. et apud Helmodum lib. 1. cap. 90.

Ecclesia Matricialis, in Synodo Ravennensi sub Joanne VIII. cap. 12. Matricalis, in Epist. Alexandri III. PP. apud Baronium ann. 1148.

Ecclesia Matrix, Eadem cum Baptismali, seu Parochiali apud Urbanum I. PP. in Epist. decret. cap. 1. et Lindwodum in Provinciali Cantuariensis Ecclesiae lib. 3. tit. 13. Alexander III. PP. in Appendice Concilii Lateranensis III. part. 1. cap. 7: Nec eos duas Matrices Ecclesias, quarum unam sufficere sibi videbitis, tenere permittatis. Adde part. 5. cap. 3. Hist. MS. Beccens. Monast. pag. 425: Oratorium illud nunquam augmentabitur, nec in Capellam aut Matricem Ecclesiam convertetur. Charta ann. 1133. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 25: Censui et censeo, ut singulae praedictae Ecclesiae sint Matrices Ecclesiae... et Canonici possideant et procurent Ecclesiam de S. Romano ut Matricem, etc. Altera ann. 1185. ibid. pag. 73: Capellam quoque de Esbeliaco statuimus perpetuis temporibus fore Matricem Ecclesiam; ita quod de caetero Meldensis Episcopus in ipsa primum instituat Sacerdotem; Dominus Abbas S. Germani, secundum; Episcopus, tertium, etc. Chart. ann. 1165. ap. Gudenum in Cod. Diplom. tom. 1. pag. 251. Alia ann. 1315. ibid. tom. 3. pag. 117: Ecclesiam et villam in Husen, quae Matrici Ecclesiae in Lychen filialis existit.

Ecclesia minor, Quae cathedrali subdita est. Charta ann. 1037. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 444: Per praeceptum suae confirmationis corroboravit omnem terram sui episcopii, tam ad matricem ecclesiam pertinentem infra et extra civitatem suam, quam ad caeteras Ecclesias majores et minores, videlicet plebes et capellas, sive monasteria ad praedictam ecclesiam respicientia.

Ecclesia Obedientialis, quae alteri Ecclesiae subdita est. Charta Heliae Barensis Archiepisc. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 865: Libertavit Ecclesiam omnium SS. in Cuti, et Obedientiales ejus, quas habet et habitura est.

Pro Cella seu praepositura a nobiliori monasterio dependente, occurrit in Vita B. Bonfil. tom. 7. Sept. pag. 521. col. 1: Praeterea quaedam Obedientialis Ecclesia erat ipsi monasterio in dioecesi Fulginate, ad cujus regimen abbas et fratres de communi consilio transmittendum Bonfilium decreverunt. Vide infra in Obedientia 1.

Ecclesia Parochialis, Cui Parochus seu Curio praeest. Passim occurrit.

Ecclesiae Patriarchales Romae, Summo Pontifici immediate subjectae. Vide Baronium ann. 1057. n. 19. 20. 21.

Ecclesia Per se, nulli alteri Ecclesiae subjecta, id est, quae proprium Presbyterum habet, ad discrimen Capellarum, quae sub Parochiis sunt. Hincmarus Remensis Ep. 7. ex Labbeanis: Dicunt enim quia ex quo memorari ab his, qui in carne sunt, potest, quoniam ipsa Ecclesia per se fuit semper, et nulli alteri Ecclesiae fuit subjecta. Infra: Evidentibus documentis invenerunt, quod ipsa Ecclesia de Follanaebraio nunquam Ecclesiae in Codiciaco fuerit subjecta, sed Presbyterum semper habuerit.

Quae per se stat, ut legitur in Ch. Gileb. comit. Clarim. ann. 1091. ex Chartul. Cluniac.: Obtinuimus apud Leodicensem episcopum Henricum, ut praedicta ecclesia (S. Symphoriani) per se stet, nulli obnoxia servituti, jus proprium habens baptismi atque sepulcri, nullique aliquem respectum solvens, nisi quatuor tantum denarios episcopo Leodicensi, in cujus parrochia sita est.

Ecclesia Plebesana, Cui plebanus seu paroecus praeest, paroecia. Locum vide in Plebes.

Ecclesia Personatui Obnoxia. Vide Ecclesia Libera.

Ecclesia Plebalis, seu Parochialis, in Charta Conradi Episcopi Pataviensis in Chronico Reichesperg. ann. 1156. et ann. 1169. Ecclesia Plebeiana, in Historia fundationis Coenobii Melicensis in Austria pag. 631. Vide Plebs.

Ecclesia Plebitanea, Eodem significatu. Vita S. Arnulfi tom. 3. Aug. pag. 246. col. 2: Quodam tempore, dum cujusdam vici plebitaneam Ecclesiam esset dedicaturus, etc.

Ecclesia Praebendalis, Eadem quae nunc Collegiata dicitur, in qua scilicet Praebendarii seu canonici deserviunt. Charta Galteri ann. 1208. in Chartul. episc. Paris. fol. 74. v°: Statuimus quod in ipsa ecclesia, pulsatis per horas distincte campanis, certis horis et determinatis, tanquam in Praebendali Ecclesia, horae canonicae celebrentur honeste.... Servitium Dei faciant cum reverentia et honore, sicut in magnis Praebendalibus Ecclesiis fieri consuevit. Vide in Praebenda.

Ecclesia Prima, Ita appellatur cathedralis Lugdunensis, in Pacto inito inter reg. et archiep. capitulumque Lugdun. ann. 1320. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 125. r°: Nous Pierres par la suffrance de Dieu arcevesques, Estienne doyens, et tout le chapitre de l'Eglise premiere de Lyon, etc. Vide infra Sedes 2.

Ecclesia Principalis, Cathedralis, in Lege Wisigoth. lib. 4. tit. 5. § 6.

Ecclesia Principalis, Romana, in Sermone Johannis VIII. PP. ad Synodum Rom. ann. 877. ubi Carolus Calvus renuntiatus est Imperator.

Ecclesia Principalis, Major, Baptismalis sive Parochialis, in Capitul. Caroli Calvi tit. 5. ap. Tolosam ann. 844. cap. 7.

Ecclesia Reconciliata, Jus decimae recuperatum. vel restauratum; decimam quippe Ecclesiam nuncuparunt, ut videre est infra. Charta ann. circ. 951. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 722: Campis, silvis, appendicibus, montibus, vallibus, parietinis, Ecclesiis reconciliatis et inreconciliatis, pratis, pascuis, etc. Vide in Reconciliari.

Ecclesiae Regales, Quae ad Regem ratione Fundationis et jure Patronatus pertinent aut quae sunt Census Regii. Charta H. Abbatis S. Genovefae ann. 1228. in Chartul. Sangerman. fol. 195: Praeterea ratione talliae quam Abbas et Conventus Fossatensis solent facere in dictis hospitibus, quando Dominus rex suas Regales Ecclesias talliat.

Ecclesia Secundaria, Quae secundum obtinet locum. Ita appellantur Ecclesiae collegiatae in oppositione ad cathedralem ecclesiam, in Ch. ann. 1345. ex Lib. Sal. A. eccl. S. Thom. Argent. foi. 27.

Ecclesia Sedalis, Eadem quae Baptismalis, Paroecia. Charta ann. 819. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 747: Ego Petrus gratia Dei episcopus.... Lucanae civitatis... ordinare videor te Andripertum presbiterum,... in nostra Ecclesia sedalem sancti Donati, sita prope murum hujus Lucanae civitatis; in eo vero tenore, ut in tua sit potestate ipsa Dei ecclesia, una cum casis et omnibus rebus ad eam pertinentibus abendum, resedendum, gubernandum, usufructuandum, et officium Dei die nocteque recto moderamine faciendo, et nobis obediendum. Alia ann. 838. ibid. tom. 2. col. 974: Scivi, Jacobum episcopum abentem ecclesia sancti Fridiani, ubi ejus corpus requiescit, .... et ita eum ordinabat, sicut alias Ecclesias sedales, et pertinens erat de isto episcopio sancti Martini... Scibi, Jacobum episcopum habentem ecclesiam sancti Fridiani, ubi in corpu requiescit, et imperantem sicuti in ceteris Ecclesiis sedalibus: et pertinebat episcopatui sancti Martini. Ubi Ecclesia Sedalis dici videtur, quod peculiari ratione a sede episcopali penderet; alioquin de Ecclesia cathedrali, ubi sedet episcopus, intelligitur. Vide in Sedes 2.

Ecclesia Senior, Matrix, cathedralis, in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 111. 157. 181. tom. 4. Analector. Mabillonii. Charta Palladii, Episcopi Autisiodor. apud eumdem Mabillon. l. 6. de Re Diplomat. pag. 465: Reliquas duas partes ad lumen Ecclesiae Senioris S. Stephani reservatas. Infra: Ad basilicam Seniorem S. Stephani. Paulus Emeritensis Diaconus in libro de Vita et miraculis Emeritensium Patrum: Tam in thesauro S. Eulaliae, quam in thesauro Ecclesiae Senioris, quae vocatur S. Hierusalem. Sic et Gregorio Turonensi Ecclesia Senior vocatur, quae aliis Major, item Cathedralis vel Matrix. Ita Valesius inter Valesiana pag. 86. Chron. Moissiac. ad ann. 813: Sepelierunt eum in Aquisgrani palatio, seniore in Ecclesia, quam ipse fabricare jusserat. Vide in Senior.

Ecclesia Subalaris, Gall. Eglise Succursale. Chron. Bonae-spei pag. 286: Ego Jacobus Curatus Ecclesiae Parochialis de Lestinis in monte.... considerans quod Parochianis meis de Vellereille ubi est ecclesia Subalaris, seu Succursus, propter locorum distantiam, imminebat periculum, etc.

Ecclesia Villana, Ruralis. Acta Episc. Cenom. apud Mabill. in vett. Analect. ult. edit. pag. 304: Ecclesia vero ad instar Villanae Ecclesiae redacta, uno tantum colitur sacerdote, fame dispersis ubique canonicis.

Ad Ecclesiam Confugere. Vide Pax Ecclesiae.

Ecclesias Facere, Visitare supplicationis causa. Phrasis Italis haud infrequens. Miracula B. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 224: Quae D. Beccha donavit praedictum Pagnum, cum fortiter actu febriret, S. P. Ambrosio promittens cunctas Ecclesias et eidem certas reverentias se facturam.

Ecclesiae olim in secularium bonis censitae: quippe eo aevo, quo Abbatiae in Commendam viris proceribus, caeterae etiam minores Ecclesiae viris aliis militaribus, a Regibus identidem concessae sunt: vel ipsimet in Dominiis suis singuli eas usurparunt Domini, quod supra attigimus in Abbas Miles. Ecclesias laici ita sibi proprias, lege etiam approbante, existimabant, ut episcopales abbatialesve ecclesias pro libito mulieribus quoque ipsis concederent. Charta ann. 1037. ex Bibl. S. Germ. Prat.: Multum declarat auctoritas et lex Romanorum et Gotorum et Salicorum, ut unusquisque homo de propriis rebus suis dare, aud cedere, aud condonare voluerit, licentiam habeat ad faciendum. Quapropter ego in Dei nomine Poncius dono tibi dilectae sponsae meae, nomine Majorae, episcopatum Albiense, et civitatem, et monetam, et mercatum et vineas in dominio,... et medietatem de episcopatu de Nemauso, .... et medietatem de abacia sancti Egidii. Vide supra Abbacomites in Abbas. Ecclesiarum autem nomine fere semper intelliguntur decimae Ecclesiasticae, caeteraeque obventiones, quae ex jure Curionibus debentur, quas ii sibi reservabant; cum Curionibus ipsis ad divinum persolvendum servitium pensiones duntaxat annuas, de quibus convenerat, conferrent. Agobardus lib. de Dispensatione cap. 15: Nunc non solum possessiones Ecclesiasticae, sed ipsae etiam Ecclesiae cum possessionibus venundantur. Concilium Cabilonense II. can. 26: Perlatum est ad nos, quod inter haeredes Ecclesiae in rebus propriis constitutae, dividantur, etc. Charta Ludovici VI. Regis Fr. ann. 1122: Tradit Monacho donum Ecclesiarum et decimarum ad ipsum locum pertinentium. Charta Rainaldi Archiep. Remensis ann. 1128. tom. 13. Spicileg. Acheriani pag. 307: Sparnacensem Ecclesiam ob remedium animae suae... in manu nostra hujusmodi libertate donavit, cum praedictus Comes Theobaldus praefatam Ecclesiam a progenitoribus suis quasi haereditario jure sibi derelictam teneret, et Abbatiam Ecclesiae suae Waleramno Domini Andreae Dapiferi sui filio dedisset, etc. Hugo Flaviniac. pag. 133: Ad Herbodivillam in Vapra Ecclesiam unam,.... et ad Lidiniacum quartam partem unius Ecclesiae, et mansum unum, etc. Vide pag. 167. Joan. Sarisberiensis Epist. 125: Inter caetera Miles quandam Ecclesiam, quam 40. annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre, quam adversus Ecclesiam Domini Laici apud nos perniciosissime vendicant. Adde Epist. 231. 232. Charta ann. 1082. ex Tabulario S. Andreae Viennensis: Ego Emmo et uxor mea Elizabeth... donamus... monasterio supra memorato, et Humberto Abbati et monachis ejus... quartam partem Ecclesiae matris in honore B. Petri Apostoli sacratae, cum his appendiciis, videlicet cum quarta parte oblationum altaris, et cum quarta parte cimiterii, et cum quarta parte decimarum, de milio videlicet et panicio, et omni legumine et cannabe, et de omnibus bestiis, et de cunctis primitiis, excipiuntur decimae frumenti, siliginis et avenae. Tabular. S. Albini Andegav.: Radulfus Vice-Comes cum uxore sua Amelina S. Albino et Monachis ejus Ecclesiam de Luchiaco partim quingentis sol. sicut habebat solidam et quietam vendidit, partim pro anima sua... dono dedit scilicet altare cum oblatione tota et sepultura tota, sicut habebat, et terram juxta Ecclesiam, etc. Acta Episcopor. Cenomanensium in Gervasio cap. 31: Similiter et Ecclesiam me vivente dimidiam, et decedente totam, nisi ante placuerit, in territorio Letdunis sitam. Chartul. Ecclesiae Auxitanae cap. 86: Concessi Deo et B. Mariae Ausciensi quartam partem Ecclesiae de Saisano, tam in decimis, quam in Ecclesiastico, quam hereditario jure possidedebam. Exstat praeclara hujusce abusus testis Charta alia Rainaldi Episcopi Andegavensis, ex qua haec excerpsimus: In exordio nascentis Ecclesiae cum author omnium, id est Deus, Apostolis suis praecepisset, dicens, Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae, et illi juxta autoris vocem praecepta complerent, coepit fides augeri et crescere: ex eo tempore, viri religiosi reliquentes sua eadem autori Deo et coenobia construentes, et haereditates suas ibidem derelinquentes, quatenus in locis illis Monachi sive Clerici seu ancillae Dei Deo deservientes haberent victualia, nonnulli etiam comam capitis abscindentes, Christo domino colla tradentes, atque ita factum est, ut maxima pars hujus seculi in haereditatem Sanctis Dei sit tradita: sed inardescente invidia saeculi hujus et cupiditate grassante, Reges qui vestigia virorum religiosorum sequi deberent, coeperunt easdem haereditates vendere, Episcopis Episcopatus, Abbatibus Abbatias, atque ipsi Episcopi seu Abbates a monasteriis abstrahere, cum deberent magis augere quam minuere, et hominibus saecularibus in haereditatem dare. Unde usque hodie mos inolevit, ut eas in haereditate habere videantur. Quapropter ego Rainaldus, Andecavorum Episcopus, Ecclesias, quas quondam in Episcopatu sancti Mauricii habere dinoscor, anno ab Incarnatione Domini mi. fratribus nostris Canonicis, ibidem Deo deservientibus integras restituo, etc. Arnulfus Lexoviensis Epist. 1. ex iis. quae habentur in tom. 13. Spicilegii Acheriani: Cum vero reclamante semper Ecclesia nostra Parochiales Ecclesias et decimationes emptionibus, aut quibusdam illicitis modis de manu laica, sacrilega temeritate, Monachi praesumpserint occupare, saeculari potestate semper defensi sunt, etc. Historia Abbatiae Condomensis nuper edita a viro doctissimo Luca Acherio tom. 13. Spicilegii pag. 495: Dedit B. Petro Condomensi ejusdem loci habitatoribus tres partes decimationis Ecclesiae S. Martini de Lira,... hac interposita conditione, ut fratres Condomensis Ecclesiae easdem tres partes Ecclesiae a creditoribus... quibus praefatus A. de Lescura eas obligaverat de 400. solidis Morlanensis monetae, redimendo persolverent. Pag. 496: Concedo B. Petro Condomensi octavam partem Ecclesiae de Gardera, quam libere possideo, etc. Et pag. 497. Decimatio Ecclesiae de Gardera dicitur. Rursum pag. 498: Arnaldus de la Serra Miles, divina inspiratione pertractus, a sententia data de illicitis decimarum detentoribus absolvi cupiens, in manu Heliae Episcopi Aginnensis et R. Abbatis dedit B. Petro Condomensi medietatem Ecclesiae de la Saira, sive de Maiomont, cum omnibus appendiciis suis. Adde pag. 489. praeterea Capitul. Caroli M. l. 5. 44. 99. Addit. 3. Capitul. cap. 25. 51. Concilium Meldense can. 41. 42. Concil. Francoford. ann. 794. can. 54. Concil. Claromontan. can. 6. 7. Ordericum Vital. lib. 5. pag. 582. 587. et Dominicum de Praerogat. Alodior. cap. 12. Guerard. in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 11. Vide Advocatio, Altare, Patronus.

Charta ann. 1088. ex Chartul. Auxit.: Nobilis quaedam mulier Palumina dedit Ecclesiam de Marcellano in manu Willelmi archiepiscopi, hoc est, honores ecclesiasticos et totam dominationem ecclesiae. Hinc

Ecclesiam Emere nihil turpe iis sonabat; quippe qui suum redimere et quocumque modo recuperare putabant, et etiamnunc aliqui arbitrantur, licitum. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 1: Fulbertus... Carnotanus episcopus. Notum fieri volumus... qualiter monachi S. Martini Majoris monasterii nostram adierunt praesentiam humiliter deprecantes ut... Ecclesiam, Navoil nomine,... eis emere emptamque possidere imperpetuum concederemus. Quod ita fecimus... Coemunt ergo eam, et non minimo pretio in posterum sibi vindicant ab Rotberto quodam vassallo et a duobus filiis ejus,... qui eandem Ecclesiam de Walterio filio Hamelini tenent, sub cujus jussu et assensu S. Martini monachis venali conditione de reliquo habendam concedunt. Chartul. S. Vinc. Cenoman. fol. 164. r.: Ego avesgaudus abbas monasterii S. Vincentii emi quandam Ecclesiam S. Petri, quae dicitur Curtis-laboris, de Willelmo vicario Bellismi, ei dans pro ipsa Ecclesia quatuor libras denariorum et societatem Ecclesiae nostrae, per favorem et voluntatem episcopi Sagiensis, Ivonis nomine, etc.