Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ECCLESIA

ECCLESIA,² Fastigium thuribuli, quod in modum et ad formam aedis sacrae assurgat. Visitatio Thesaurariae S. Pauli Lond. ann. 1295: Duo turibula argentea, exterius totaliter deaurata, cum opere gravato et levato, cum Ecclesiis et turribus, et 16. campanellis argenteis appensis, et catenis albis argenteis, ponderis 11. mar. 20. den. Item 2. thuribula argentea, exterius totaliter deaurata, cum Ecclesiis, turellis rotundis, et circulis gravatis, etc. Usurpatur etiam pro Ciborio, quo altare tegitur apud Ademarum Caban. in Abb. S. Mart. Lemov. apud Labbeum tom. 2. Bibl.: Hic composuit super altare Salvatoris Ecclesiam ex auro et gemmis et argento, quam vocant Muneneram.