Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ECCLESIASTICUS

ECCLESIASTICUS,² Clericali et Ecclesiastico ordine donatus, qui Clericus Ecclesiasticus dicitur ad discrimen Acephalorum, apud Isidorum lib. 2. de Ecclesiasticis officiis cap. 3. Quodvultdeus Diaconus in Epist. ad S. Augustinum libro de Haeresib. ejusdem Augustini praeposita, Ecclesiasticum vocat Epistolae perlatorem, quem Augustinus in praecedenti Epistola Subdiaconum indigitaverat. Concilium Vasense can. 3. statuit, Presbyteros non per quemcumque Ecclesiasticum, sed per Subdiaconum Chrisma ab Episcopis petere debere. Ita usurpant lex 49. Cod Th. de Decurion. (12, 1.) lex 5. 20. 21. eod. Cod. de Episcop. (16, 2.) Silvester Giraldus in Topogr. Hibern. dist. 3. cap. 26: Viri, qui Ecclesiastica gaudent immunitate, et quos viros Ecclesiasticos vocant, quanquam Laici et uxorati, comis quoque praelongis trans humerum diffusis, solum armis renunciantes, in signum protectionis, f. professionis. Pontificali impositione, amplas in capite coronas gestant. Leo Ost. lib. 2. cap. 98: Pandulfus Marsorum Episcopus, vir nobilis et Ecclesiasticus, ad hoc Monasterium venit. Vide eumdem lib. 3. cap. 64.