Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ECCLESIASTICUS

ECCLESIASTICUS,³ qui in Ecclesia Catholica est, Catholicus. Sanctus Hieronymus Epistola 62. cap. 1: Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a Patrum Communione dividimur, ab ipsis ut ita dicam, incunabulis Catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis Ecclesiasticus est, quam qui nunquam haereticus fuit. Et lib. 2. in Ruffinum cap. 4: Ecclesiastici et Catholici viri. Adde cap. 8. eumdem in Epist. ad Ctesiphontem adversus Pelagium cap. 1. Epist. 78. in Prologo ad lib. 6. in Esaiam, in cap. 22. 30. ejusdem Esaiae, in cap. 3. Hieremiae. Gesta Purgationis Caeciliani: Adhibete Conclericos et Seniores plebis. Ecclesiasticos Viros, et inquirant diligenter, etc. Decretum Synodi Sardicensis in Fragm. S. Hilarii pag. 9: Vehementer autem admirati sumus, quatenus eum, qui aliter, quam in vero est, audet Evangelium praedicare, quidam qui se Ecclesiasticos esse volunt, facile ad Communionem recipiunt, etc. Vide praeterea Isidorum Hispalensem de Scriptoribus Ecclesiasticis in Aprigio. Mar. Mercatorem pag. 69. et Glossar. med. Graecit. voce Ἐϰϰλησιαστιϰός, col. 365.