Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ECCLESIASTICUS

ECCLESIASTICUS,⁴ Sacrae scripturae interpres, apud S. Isidorum in Prologo ad lib. Geneseos.

Ecclesiasticus Baculosus, Episcopus, vel Abbas, utens baculo pastorali. Vide Baculosus.

Ecclesiastici Viri, Homines, Liberti, vel liberi, qui ad Ecclesiam pertinebant, eique ita erant addicti, ut ab ea recedere non liceret, in Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 3. lib. 5. cap. 8. 10. Homines Ecclesiastici seu fiscalini, eodem lib. 5. cap. 210. Distinguntur autem a mancipiis Ecclesiasticis in Concilio Suessionensi II. can. 12. quae appellabantur Servi Ecclesiastici, vel Ecclesiae. Vide in voce Servus et Ecclesiastica femina.