Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EDITIO

EDITIO, Spectaculum. Idatius in Fastis Consul.: Valentiniano iii. et Eutropio Consulibus quinquennalia Arcadius Aug. propria cum Theodosio Aug. patre suo Editionibus ludisque celebravit.

Acta SS. Abdon et Sennen tom. 7. Jul. pag. 138. col. 1: Alia die venerunt et nuntiaverunt Decio, quia ursi et leones in caveis mortui fuissent; Decius autem iratus jussit sibi Editionem in amphithea tro parari.