Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EDITIO

EDITIO,² Declaratio est, qua actor de sumptibus et litis expensis solvendis sese obligat, et qua etiam accusator se simili poenae subjicit in causa criminali, cum inscriptionem fecit: quod etiam eveniebat in causa civili. Sic incertus Auctor in notis ad veteres formulas secundum Legem Romanam. Bignon. ad Formul. 29. Consule Pitiscum in Lexico, et vide Sirmondi Formulam 29. Marin. ad Pap. Dipl. num. 79. pag. 265. ubi editio narrationum videtur actio edita.