Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELECTA

ELECTA, Moneta minutior in usu ann. 1233. Chartarium Abbatiae de Burgomedio: AEgidius Abbas Burgi-medii Blesensis attendens utilitati suae Ecclesiae concessit pignore Richerio Mauboiner per c. libras et xx. libras Turon. sex modios frumenti valentes duos denarios minus Electa, et sex modios avenae valentes unum denarium minus Electa.