Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELEEMOSYNA

ELEEMOSYNA, Misericordia, seu Merces. Concilium Francoford. ann. 794. cap. 3: Idcirco domnus noster misericordia motus, praefato Tassiloni.... culpas perpetratas indulsit, et gratiam suam pleniter concessit, et in sua Eleemosyna eum in amore dilectionis visus est suscepisse. Charta Ludovici Pii ex Tabulario Fossatensi f. 8: Cujus petitioni in Eleemosyna nostra libenter aurem accommodare placuit. Lupus Ferrar. Epist. 45. ad Carolum Calvum: Tangat itaque vos affectus eorum, per quos esse coepistis. Instaurate eorum Eleemosynam ingenti periculo intermissam. Ne obliviscamini vestri; etenim vos jam Eleemosyna indigetis. Codex Epistolarum S. Bonifacii Archiepisc. Moguntini Epist. 115: Nobis quoque paterna haereditate spoliatis pro vestra Eleemosyna auxiliari... utcumque faciatis. Adde Epist. 117. Concilium Vernense ann. 755. cap. 6. 23. Remense II. cap. 42. Formulas vett. Bignonii cap. 31. Capitulare Pipini Regis Italiae cap. 6. Capitulare I. ann. 802. cap. 29. Epistolam Caroli Magni ad Offam regem, Capitulare 6. ann. 809. cap. 7. Chartam Ludovici Pii apud Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Bened. pag. 68. etc. Vide Merces. Eadem notione

Nonnunquam nostris Aumosne, idem sonat quod recte factum, pium opus, vulgo Une action louable, une bonne oeuvre. Bellom. Ms. in Consuet. Bellovac. cap. 12: Creons que bien et Aumosne se, roit de contrester tiex testamens. Libell. suppl. ad Phil. VI. ann. 1336. in Reg. B. Cam. Comput. Paris. fol. 82. r°.: Primodit le signifiant que oncques si grant Aumosne ne fu faite, comme ce que vous avez commencié de faire sus vos officiers, de faire enquerre sus euls. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 513: Que c'estoit greigneur Aumosne que d'aller à S. Jacques. Aumogne vero, pro Aumone, eleemosyna, in Ch. ann. 1245. ex Chartul. S. Apri Tull. ut et Aumorne, in Invent. ann. 1306. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1202. et 1203. Amoigne, in Ch. ann. 1262. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 28. col. 1.

Eleemosyna Regum, in Capitul. 6. ann. 819. cap. 7: De viduis et orfanis et pauperibus vel omnibus impotentibus, ut in Eleemosyna Dominorum nostrorum Regum eorum justitiam plenius accipiant.

Eleemosyna Carucarum: pro aratris. Lambardo: Arationis Eleemosyna; sulaelmesse, in Canonibus Saxon. Edgari cap. 54. i. aratri vel arationis eleemosyna, a sulh, aratrum, et aelmesse, eleemosyna. Concilium AEnhamense ann. 1009. cap. 10: Jura Deo debita unusquisque annuatim recte pendito, aratri scilicet Eleemosynam decima quinta nocte a Paschate. Aratrales Eleemosynae, in Decretis Synodalibus ejusdem Concilii cap. 10. Denarius in singulas carucas impositus, pauperibus in eleemosynam erogandus, ab Ethelredo Rege, ut quidam ferunt, impositus. Leges ejusdem Regis cap. 1: Ut detur de omni caruca denarius, vel denarium valens. Eleemosyna carucarum, in Legibus Canuti Regis cap. 11. Saxon. 7. Ejusdem Canuti Epistola ad Ethelnotum Metropolitanum Britanniae apud Ingulfum, Matthaeum Westmonast. Florent. Wigorn. et Rad. de Diceto ann. 1031: Antequam ego in Angliam veniam, omnia debita, quae Deo secundum legem antiquam debemus, sint persoluta, scilicet Eleemosynae pro aratris, et decimae animalium ipsius anni procreatorum, et denarii, quos Romae ad S. Petrum debemus.

Eleemosyna Regis. Leges Edwardi Confessoris cap. 10. de Denario S. Petri: Quoniam denarius hic Regis Eleemosyna est. Simeon Dunelmensis de Gestis Angl. ann. 887: Ethelelm Comes Wintoniensium Eleemosynam Regis Elfredi detulit Romam. Eleemosyna S. Petri dicitur in Epistola Paschalis PP. apud Eadmerum lib. 5. Novor. pag. 113. 1. edit. Vide Denarius S. Petri.

Eleemosyna Regis. Inter privilegia regis Francorum, quae enumerantur in Reg. sign. Pater. Cam. Comput. Paris. fol. 195. v°. illud notandum recensetur: Item quod Elemosynae, quas dominus rex faciet, cedant loco restitutionis.

Eleemosyna Paschalis, quae etiamnum obtinet in Episcoporum Palatiis. Anastasius in Hadriano PP. pag. 112: Ubi Fratres nostri Christi pauperes, qui ad accipiendam Eleemosynam in Paschalem solemnitatem annue occurrere et lavari solebant. Vide Gaufredum Vosiensem 1. part. cap. 30. Probat. Hist. Monmorenciacae pag. 410. et Henric. Valesium ad Euseb. de Vita Constant. lib. 4. cap. 22. etc.

Eleemosyna Rationabilis, quae ex bonis intestatorum sequestrabantur ad pias causas, de quibus pluribus agimus in voce Intestatus. Charta Libertatum oppidi des Ais in Biturig. ann. 1301: Si vero aliquem mori contigerit propinquorum generis sui, qui meus sit vel femina, meam habere eschetam ad solutionem praedictae censae, et nisi aliquis haeres praesens fuerit, sex electi omnes res suas servabunt per annum et diem: et si infra annum et diem haeres venerit, omnia sua habebit, salva tamen Eleemosyna rationabili. Infra: Vel sine haerede mori contigerit, respectu sex electorum habebit Eleemosyna rationabilis.

Jacere in Elemosina dicitur, cum quis gratuito sepelitur. Chartul. priorat. de Guilcio fol. 15. r°.: Miles quidam, nomine Godefridus,... disponente Deo, devenit ad mortem. Cujus obitum filii parentesque plangentes monachos, qui tunc temporis Guilcio morabantur, suppliciter petierunt ut corpus sepulturae traderent: quod monachi secundum posse suum honorifice fecerunt. Post tumulationem vero, ne pater eorum in Elemosina jacere videretur, filii ejus Walicherius atque Johannes donaverunt Deo et S. Albino ejusque monachis sex denarios de censu, quos illi monachi reddebant.

Elemosine pauperum verecundorum (Lugduni) xx solidos fortium in testamento presbyteri Tymotei, apud Mus. Arch. Dep. p. 142, an. 1245.