Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELEEMOSYNA

ELEEMOSYNA,³ Domus Monasterio vel Ecclesiis adjuncta, in qua eleemosynae pauperibus erogabantur ab Eleemosynario; proprie Hospitale pauperum. Aumosne, in Charta Gallica ann. 1274. in Prob. Hist. Castilion. pag. 63. Tabularium Eleemosynae S. Pauli Viennensis: Eleemosyna pauperum, quae Graece dicitur Synodochium. Concilium Islebonense apud Ordericum lib. 5: Si erraticum habere, (pecus) quod vulgo dicitur Weredif, in Curiam Sacerdotis vel Clerici, qui in atrio manent, venerit, vel in Eleemosynam ejusdem Ecclesiae, vel in atrium, Episcopi erit. Hugo Flaviniacensis pag. 169: Illum, qui contra justitiam tumidus superbiebat, captum, in Eleemosyna S. Vedasti sedere, et de Eleemosyna vivere instituit. Vita Godefridi Comitis Campebergensis cap. 2: Caecus quidam in illius degebat Eleemosyna, etc. Bulla Alexandri III. PP. ann. 1173. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. 37. col. 2: Terras planas poterit acquirere Ecclesia pro Canonia vel pro Eleemosina, ita quod fiat sine interventu pecuniae, et in obedientiis suis decimas, gardas, vicarias et omnia alia ad obedientiam pertinentia. Similia repetuntur pag. 38. col. 1. Miracula S. Gibriani tom. 7. Maii. pag. 622: Paralysi percussus est, et in Eleemosynam S. Remigii delatus. Charta ann. 1275. ex Tabular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 820: Vendidi viris Religiosis Abbati et Conventui S. Vandregesilli quamdam masuram terrae cum aedificiis supra positis, quam habebam in dicta parochia... sitam intra keminum Domini Regis ex una parte et campum dictum Aoyn ex altera, et adboutata dicto campo Aoyn usque ad domos Elemosinae dictorum Religiosorum. Occurrit alibi non semel.